Latin
194.4 to 194.7
Ficino, Opera omnia 194.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem ab illis quomodo differat, sciscitabimur, si non tanquam genus differentiaue à specie ut ostendimus, num saltem tanquam à specie species, ceum à colore figura? Sed hoc admitti non potest. Non est enim species talis intra speciem. Non continetur sub colore figura. Pars tamen intra totum est, &continetur ab illo. Forsitan ut speciem illam conceptionemque mentis habere partes conuincant, quae sub illa contineantur, ad numeros confugient, atque inferent speciem à suis partib. discrepare, sicut quatuor à duobus, ab uno duo, nos autemlicet id supra confutaueuerimus, rursus tamen ita refellimus. An uolunt partes illas speciei conceptionisque, quam scientiam uocant, esse scientias? Si nolunt, creabunt scientiam ex inscitijs, a. si albedinem constituerent ex figuris. Si nolunt, sic eos arguimus? Constat apud Philosophos, quam libet scientiam habere obiectum suum in quo uersatur, quod scitum uocant. Declarent nobis isti, siquidem scientiae illae, quae sunt unius scientiae partes obiecto carere non debent, numquid idem sit scitum proprium cuiusque illarum atque totius, an aliud? Si idem esse respondeant, tunc nulla illarum pars erit, sed unaquaeque totum, postquam aequatur totiVbi enim aequantur obiecta, scientiae quoque aequantur. Sin aliud fateantur, rursus id sequetur absurdum, quod scientia ipsa totius sciti praeter partium scientiam erit, neque ex par tium cognitione cognoscetur totum, ubi non concurrunt scientiae singulę in scientiam uniuersam. Verùm sic iterum procedamus. Mens ut plurimùm intelligit rationem ipsam rerum &unam, &uniuersalem, ut puta bonitatem ipsam, multis bonis aeque cormunem. Ratio huiusmodi quantum una &uniuersalis est, est &simplex. Ratio quoque Dei, siue angeli quotiens uerè cognoscitur, tanquam indiuisibilis iudicatur. Hae rationes essentiae intelligibiles appellantur. eas nostra mens nunquam cognosceret, nisi formas earum haberet in se uelut imagines. Nam si cognoscendo agit aliquid, nec agit nisi sit, actu, nec agit aliter quàm actu sit, actu uerò fit performam, nunquam essentias contemplatur, nisi ea rundem formis ornetur. Formae tales licet quandoque intelligibiles appellentur, proprius tamen intellectuales dici debent, essentię uerò intelligibiles. Haec enim est ueterum Platonicorum consuetudo.