Latin
196.5 to 196.7
Ficino, Opera omnia 196.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter non est corpus, quam doquidem ultra corpora quaelibet apprehendit etiam incorporea. Atqui neque etiam est forma aliqua mixta corpori, nam forma mixta sicut per corporis diuisionem fit diui dum, sic fit, qualis per corporis qualitatem. Ideoque certam quandam mens sibi contraheret qualitatem a corpore, per quam ipsa ad certam speciem corporalium rerum determinata, certam speciem corporalium cognosceret solum, sicut uisus per oculum ad colores con trahitur. Et formas simillimas non caperet, ut diximus, neque etiam dissimillimas. Atque haec Aristotelis sententia est Platonicis comprobata. Sed addunt Platonici, quod mens si mixta esset, neque caperet incorporea, quia quod mixtum est, sincera non comprehendit, neque affectaret attingere aliquid à corpore separatum, alioquin affectaret à corpore separari atque dissolui. Neque aliter cognosceret quàm moueatur, sicut materialis potentia solet. Nunc autem non ut mouetur, sed ut ipsa sibimet efficit species, sic abstrahit, discur rit, seque in se quasi absque fine reflectit. Neque obstrepat hic nostris auribus Epicureus aliquis, negans intellectum incorporalia capere. Sanè &cupit illa semper, &capit sola summa cum uoluptate tanquam ipsi simillima. Neque solum illa cupit &capit, sed etiam procreat. Quid enim nos aliud modò in his disputationibus nitimur, nisi rem aliquam mentis nostrae (ut ita loquar) manibus fingere à corpore alienissimam? Quam finximus iam &fingimus, atque bs ipsis mentis manibus attrectamus, &antequam effingeremus, pro speximus effingendam. Nempe cum primùm statuimus animam monstrare incorporalem esse, uidebamus iam aliquem alicubi incorporalis naturae gradum, ad quem perducere animam uolebamus. Quid quotidie facimus disputando? quotiens esse rem aliquam asse ueramus, quae existat quidem, nullam uerò habeat longitudinem, latitudinem, profunditatem, uel qualitatem aliquam, uel figuram, tunc certe spiritum quendam mente crea mus supra corpus, &corporis passiones. Ibi profectò nostra mens est, ubi parit, parit inquam prolem sibi persimilem, nullo modo substantia sua sublimiorem. Igitur mens nostra corpora &conditiones corporum supereminet.