Latin
197
Ficino, Opera omnia 197
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem neque loco clauditur, neque temporum limitibus circumscribitur. Vbique igitur esse potest, &semper. Idcircò ni hil prohibet illam fore perpetuam. Vndecima ratio. Mens statu proficit, corpus motu. Cap. XI. Vnquam corpus formam nouam accipit, nisi per motum. Nam per alterationem (ut aiunt Physici) forma inducitur in materiam. Mens autem neque per mo tum accipit formas, neque accipiendo mouetur. Quae quantò magis ab omni perturbationum &negotiorum motu quietem agit, tantò magis proficit spe culando. Vbi etiam apparet eius aeternitas, quia suapte natura solam speculationem ue ritatis affectat, atque ideo statum, sine quo non perficitur speculatio. Proficit autem corpus montu, quod per motum natum est. Quòd ergo stando proficit, ex statu dependet, ideoque stambilem habet substantiam, atque perpetuam. Duo decima ratio. Quae in materia sunt contraria, non sunt in mente contraria.