Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 197-4
Unproofread scanNot analysed yet
lata congratulaturam: cogitaremque cui potissimùm eam darem tibi reddendam, qui congratulationem nostram efficeret admodum gratiorem, in academi am me subito contuli, sperans in eius saltem penetralibus salutatorem nobis aliquem tibi acceptissimum non defuturum illum. Illic ergo diuina quadam sorte, primus occurrit lamblichus inter academicos cognomento Diuinus, &magnus ibi Sacerdos. Cui equidem salue, inquam lambliche, Sacerdos magne. Est homo Florentiae missus à Deo, cui nomen est ioannes, heroica Medicum stirpe natus, hic uenit in testimonium, ut de summa Patris sui magnanimi Laurentij, apud omnes, authoritate testimonium perhiberet. Huic ergo &tu (precor) de singulari meo erga eum amore testimonium perhibeto. Tu nouo huic antistiti Christianae religionis Cardinem iamiam gesturo congratulationem nostram, alioquin ieiunam, diuinis uerbis mysterijsque tuis efficies pleniorem. Annuit ille precibus, atque hac ad te sententia loannes Sacerdos magne, uenit magnus ille Sacer dos. Tu igitur salutatorem tantum laetus excipe, atque post salutationem primam, post le ctam epistolam, quid Diuinus ille loquatur, si placet, attentius audi. Promisit enim ut sua tuaque persona pariter digna diceret, se tibi breuibus quid Aegyptij, &Assyrij Sacerdotes de religione rebusque diuinis senserint, expressurum. Argumentum in librum. POrphyrius qui inter Platonicos propter excellentiam Philosophus appellatur, Slongam in Aegyptum misit epistolam ad Anebonem Sacerdotem, uariarum, &grauiarum quaestionum plenam, ad omnes Philosophiae partes spectantium, prae sertim ad Deum atque angelos, daemonesque &animas, ad prouidentiam, ad fatum, uaticinia, magicen, miracula, sacrificia, uota, Porphyrij quaestionibus respondit lamblichus eius auditor. Introducit uerò Porphyrio respondentem Abamonem Aegyptium Sacer dotem, pro Anebone discipulo suo, ad quem Porphyrius misit epistolam. Huius ergo quaestionis totius, atque responsionis, profectò diuinae, tanquam in Plotino adhuc nimium occupatus, singula fermè non uerba sed sensa traduxi, ut non mirum putari debeat, sicubi diuulsa uideatur oratio, praesertim inter ipse disputandi principia, uel leuior iactu ra uerborum, nam deinceps uerborum etiam contextus magis perpetuus apparebit. Coactus uero sum interdum meum aliquod uerbum, uel continuationis, uel intelligentiae gratia interserere.