Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 197-3
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ut &caeteri quamprimum habeant, librum hunc è Graeca lingua transtulimus in Latinam. Adiunximus praeterea expositiones quasdam breues à nobis inter legendum, atque transferendum excogitatas. Neque tamen hac in re duxi in praesentia mihi nimis elaborandum, uel latius euagandum, loannes enim Pi cus noster Mirandulanus uir certè mirandus, iam hoc agit ad summum, ubi Philosophorum omnium de quauis materia mentes diligentissimè discutit, ac Platonem Arist otelemque de anima mirabiliter monstrat esse concordes. Librum uerò tibi potissimum, mi Valor, censui dedicandum. Tu enim unà mecum iamdiu concordiam Philosophorum hac de re uehementer affectas. Medices uerò nostri, quibus tanquam Patronis dare om nia, imò reddere consueuimus, consentient proculdubio munusculum hoc unum emultis meo dedicari Valori, &Medicę domus prę caeteris amicissimo, &promptissimo sem per Platonicorum operum adiutori. Quamuis autem Graecum exemplar unicum inue nerimus, &id quidem mendosum, atque fragmentatum, attamen lege securus, &ita caeteris praebe legendum. Nam emendare hoc atque reserare diligentissime studui. Et Ange lus Politianus noster acerrimo uir iudicio plurimaque doctrina, nostram hanc diligentiam approbauit. Vale. xXv. Martij. M. cccc. LXXXVIII. Prooemium in lamblichum. Marsilius Ficinus Florentinus Reueren. in Christo Patri D. Ioanni Medici Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali suppliciter se commendat. Vm epistolam ad te scribere statuissem in Cardinea dignitatate, nuper tibi col