Latin
199.5 to 199.7
Ficino, Opera omnia 199.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis autem considerat partes mundi, quae sunt infra Lunam, de hoc esse in illud mutari, atque econuerso, ac partes eiusdem, quę supra Lunam sunt, de esse tali in esse tale transire uicissim, &quia mutatur ubique, ideò indigas imperfectasque esse, rursusque uniuersum ipsum ex subiecto aliquo formaque constare, &subiectum, qui naturaliter antecedit formam, posse &subire formam talem, &non subire: item constare mundum non modò ex partibus quantitatis, sed ex partibus etiam inter se pugnantibus, denique uniuersum corpus nullo mo dò per se esse, sed omnino per aliud, quia per omnem causam, scilicet efficientem, finem, formam, materiam, ideoque secundùm se penitus uacillare, quisquis, inquam, quatuor haec considerat, is planè conijcere potest, uniuersam mundi molem natura sua fore de esse in non esse mutabilem. Talis non foret, nisi de non esse quandoque transisset in esse. Hinc fermè Democritij, Cyrenaici, Stoici, Cynici fateri coacti sunt mundum initium temporis habuisse. Aegyptij primum mundi diem ita illuxisse aiunt, ut Aries in medio esset coelo, Cancer exoriretur, Luna in Cancro, Sol in Leone, Mercurius in Virgine, Ve nus in Libra, in Scorpio Mars, Iupiter in Sagittario, Saturnus in Capricorno, singulosque planetas in eorum signorum dominos esse aiunt, in quibus dum nasceretur mundus, fuis se creduntur. Chaldaei nascente mundo Solem in Arietę fuisse putant. Vtrique mundum natum existimant fuisse aliquando, &Arietem, siue quòd in eo Sol esset, siue quòd ipse medium percurrere coelum, signorum caput appellant. Ideò ab ingressu Solis in Arietem praecipuem totius anni fortunam Astronomi iudicant, quasi inde penè omnia pendeant. Mitto quòd Aegyptij solùm Leonem Soli, solùm Lunae Cancrum assignauerunt, reliquis uerò planetis praeter illa signa, quibus tunc inhaerebant, reliqua quinque sic adiunxerunt, ut à fine prioris ordinis ordo secundus inciperet.