Latin
199.8
Ficino, Opera omnia 199.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim Aquarius qui Capricor no succedit, Saturno, qui ultimus fuerat, traditur, Pisces deinde loui, qui Saturno proximus fuerat, Marti aries, Veneri taurus, gemini uerò Mercurio. Sed his omissis, ad propositum reuertamur. Proculus demonstrat mundum, quoniam extensam &compositam habet essentiam, ideoque ex se distractam atque dissipabilem, idcircò solùm per indiuiduam quandam uirtutem à diuina unitate infusam connecti. Rursus quia naturali appetitu semper adbonum ordinatè mouetur, ideò naturam talis appetitus, motusque ori rinem à diuina mente, bonitateque accepisse.