Latin
2.1 to 2.5
Ficino, Opera omnia 2.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
religionis exordijs, ab illis duntaxat tractari: qui ueri essent uerae sapientiae amatores. Quo factum est, ut ijdem apud priscos rerum causas indagarent, &sacrificia summae ipsius rerum causae diligenter administrarent, atque ijdem apud omnes gentes philosophi, &sacerdotes existerent. Neque id quidem iniuria. Nam cum animus (ut Platoni nostro placet) duabus tantum alis, id est, intel lectu, &uoluntate possit ad coelestem patrem, &patriam reuola re, ac philosophus intellectu maximè, sacerdos uoluntate nitatur, &intellectus uoluntatem illuminet, uoluntas intellectum accendat, consentaneum est qui primi diuina per intelligentiam, uel ex se inuenerunt, uel diuinitus attigerunt, primos diuina per uoluntatem rectissimè coluisse, rectumque eorum cultum rationemque co lendi ad caeteros propagasse. Prophetae igitur Hebręorum atque Essęi sapientię simul, &sacerdotio incumbebant. Philosophi à Persis, quia sacris praeerant, magi, hoc est, sacerdotes, sunt appellati. Indi Brachmanas de rerum natura simul, atque animorum expiatio nibus consulebant. Apud Aegyptios Mathematici, &Metaphylici sacerdotio fungebantur, ®no. Apud Aethiopas gymnosophistae philosophię simul magistri erant ac religionis antistites. Eadem in Graecia consuetudo fuit sub Lino, Orphęo, Musaeo, Eumolpo, Melampo, Trophimo, Aglaophemo, atque Pythagora. Eadem in Gallia sub Druidum gubernaculis. Quantum apud Romanos Numae Pompilio, Valerio Sorano, Mar co Varroni multisque alijs sapientiae simul, sacrorumque studium fuerit, quis ignoret? Quan ta denique &quam uera doctrina in priscis Christianorum episcopis, presbyterisque quis nesciat? O felicia secula, quae diuinam hanc sapientiae, religionisque copulam, praesertim apud Hebraeos, Christianosque integram seruauistis. O secula tandem nimium infelicia, quando Palladis, Themidisque (id est, sapientiae &honestatis) &separatio diuortium miserabile contigit. Proh nephas, sic datum est sanctum canibus lacerandum. Doctrina enim magna ex parte ad prophanos translata est, unde ut plurimum iniquitatis euasit &lasciuiae instrumentum, ac malitia dicenda est potius, quam scientia. Margaritae autem religionis preciosissimae saepe tractantur ab ignorantibus, atque ab his tanquam suibus conculcantur. Saepè enim iners ignorantum ignauorumque cura superstitio potius, quàm religio appellanda uidetur. Ita neque illi sincere ueritatem intelligunt, quae tanquam diui na solis piorum oculis illucescit, neque isti, quantum in eis est, rectè uel Deum colunt, ut sacra gubernant, diuinarum humanarumque rerum prorsus ignari. Quandiu duram &miserabilem hanc ferrei seculi sortem sustinebimus?