Latin
2.6 to 2.9
Ficino, Opera omnia 2.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
O uiri coelestis patriae ciues, incolaeque terrae, liberemus obsecro quandoque philosophiam, sacrum Dei munus, ab impie tate, si possumus, possumus autem, si uolumus, religionem sanctam pro uiribus ab execrabili inscita redimamus. Hortor igitur omnes, atque precor, philosophos quidem, ut re ligionem uel capessant penitus, uel attingant: sacerdotes autem, ut legitimae sapientiae stundijs diligenter incumbant. Ego quantum hac in re uel profecerim, uel profecturus sim, nescio, tentaui tamen, &tentare non desinam, non meo quidem ingeniolo, sed Dei clementiae uiribusque confisus. Auus tuus, magnanime Laurenti, magnus Cosmus, Petrus deinde pius genitor, me à teneris annis, quo philosophari possem, suis opibus alue runt. Tu nuper uolens philosophandi studium im me, quoad posses, sicut in alijs nonnullis consueusti, cùm pietatis officio compulare. Marsilium Ficinum tuum sacerdotio, &quidem honorificè, decorasti. Vtinam nunquam mihi ipse defuerim aut desim quando quidem Dei ipsius, Medicumque fauor, &auxilium nunquam defuit. Vt autem diuinam mini gratiam magis conciliarem, tibique gratificaret, &mihi ipse non deessem, cùm primum sacerdotij sacris initiatus sum, opus de Christiana religione composui, quod quidum tibi huius meae professionis authori, praecipuoque tum sapientiae alumno, tum pietatis cultori censui dedicandum. Caput Religio maximè homini propria est &ueridica. CIngulas generis humani dotes uidemus in bestijs quibusdam saltem secundùm quandam similitudinem excepta religione, aliquando apparere. Nullum bruta prae se ferunt religionis indicium, ut propria nobis sit mentis in Deum coeli regem Screctio, sicut corporis in coelum erectio propria, cultusque diuinus, ita fermè homi nibus naturalis, quemadmodum equis hinnitus, canibusue latratus. At siquis curiosius affirmet, bestias insuper nonnullas interdum coelestia uenerari, quod ego minimè credo respondebunt Platonici: huiusmodi bestias, uel aliud quoduis tunc facere, cum coelestia honorare uidentur. uel si fortè honorant, tamen nescire quid agant, uel li sciunt, illas quoque intelligentiae, immortalitatisque participes esse. Sed re uera, ut ad propositum reuertamur, homo perfectissimum animal, ea proprietate maximè tum perfectione pol let, tum ab inferioribus discrepat, qua perfectissimis, id est, diuinis coniungitur.