Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 200
Unproofread scanNot analysed yet
Vt operatur, ita uiuit, uita enim est interior operatio, uiuit itaque per seipsam, ut uiuit, ita etiam est, nam uita est primus existentiae actus. Est ergo similiter per seipsam. Quid impedit eam esse semper, quandoquidem sui ipsius est causa? Causa inquam non efficiens, sed formalis, cuius uirtute esse tribuitur &seruatur. Qualitas &uita, cuius operatio omnis in alia effluit, necessariò secundùm naturam suam quatuor ex partibus deficit. Primò, quia effluendo uacillat, alieno indiget sustentaculo. Secundò, diffluendo debilitatur. Tertiò, dum influit alijs, ab extraneis inquinatur. Quartò, propter indigentiam, debilitatem, in quinationemque a natura sua quandoque defluere cogitur. Si ita est, sequitur ut rationalis uita quae relabitur in seipsam, seipsam sustineat, non debilitetur, non inquinetur, non defluat. Meritò sicut uita quae omnino profluere cogitur extrà seipsam, dum discedit à uita, tendit consumiturque in mortem, sic uita quae redundat in semetipsam, adolescit &consummatur in uitam. Denique si uberior motus, uitae oberioris indicium est, uita rationalis quae uniuersum motionum genus exercet, implet &terminat, uniuersum quoque genus implet uiuendi, ideoque ipsi neque priuatio uitae miscetur, neque conditio ulla obnoxia morti. Exercere autem ipsam omnes species motionum in corpore, implere motionum omnium exemplaria in seipsa, terminare motum omnem in seipsam, suumque principium per mentis ipsius reflexiones, aliâs declarauimus. Decima sexta ratio. Forma corporalis non habet uim infinitam, Mens habet. Cap. XVI. Onstat apud Physicos, formam corporalem, praesertim elementalem, esse usque