Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 200-2
Unproofread scanNot analysed yet
adeò terminatam, ut nullo modo uim aliquam infinitam indefessamque possit haibere, mens autem absque termino peruagatur, neque fatigatur unquam. Principio Cin seipsa quasi est sine termino, intelligit enim seipsam. Ideò intellectio eius profe cta ab ipsa mentis substantia, in eandem reuoluitur. Reuolutio infinitus est motus. Ad nullum enim terminum proficiscitur extrinsecus acquirendum, quo parto quiescat, sed propriam ambit substantiam, sui ipsius auida. Sui uerò ipbus auiditas nunquam extinguitur. Substantia igitur quae suimet cupiditate coepit semelsibi undique fieri obuia, &circume undo seipsam undique contueri, eadem cupiditate perpetuò instigante, semetipsam perpetuò similiter pro arbitrio amplectetur. Motus igitur intellectus, quoniam orbicularis est, in seipsum circumuolutus, quatenus intellectualis est, est utique sempiternus. Caret etiam fine, ut diximus, ob eam causam, quod infinitè intelligentia replicatur. Potest enim qui aut se, aut aliud quoduis intelligit, sicut rem ipsam intelligit, sic suam intelligentiam intelligere, itemque aliam &aliam sine fine, dum &rem cognoscit, &quod cognoscat illam, animaduertit. Rursus, quod sic animaduertat, ipsum non latet, &similiter absque termino. Talem intelligentiae cursum comitatur rationalis appetitio illa, quam nuncupant uolun tatem. Haec sanè seipsam uult, aut quoduis aliud, &uult se uelle, &rursus uult quod uelit, similiterque deinceps. Quinetiam corpora diuidit in partes plurimas, partiumque particulas, numeros auget supra numeros absque fine. Figurarum modos, mutuasque illarum pro portiones, atque etiam numerorum comparationes innumerabiles inuenit, lineam supra coe lum ultra terminum undique protendit. Tempus in praeteritum absque principio, in futurum absque fine producit. Neque solum ultra omne tempus aliud antiquius cogitat &prolixius, uerum etiam ultra omnem locum alium semper cogitat ampliore. Innumeros quoque effingit gradus in singulis qualitatibus. Accedit, quod non uno quodam rerum genere mens, sicuti sensus, contenta est. Non solis coloribus, ut uisus, non solis uocibus, ut auditus, sed currit per omnia, per omnia inquam, non modò quae sunt, sed quae fuerunt, eruntue. Neque id solum, sed per illam etiam quae neque sunt, neque fuerunt unquam aut erunt. Multa enim excogitat quae forte esse possent, non tamen fient unquam, &multa quae esse forsitan nunquam possunt, ipsa fingit. Quanquam non minus in rerum natura esse uidentur, quae mens per se pingit in seipsa, quam per linguam in aëre, uel per manum pingit in pariete. Nouas quoque semper rerum facies ui propria &quodam ordine fabricat, &rursus innouat alias. Nonne etiam postquam gradatim per mundi sphaeras ascendit, gradatim quoque angelos ita considerat, ut alium uideat semper alio altiorem, neque tam sublimem reperit unquam, quin possit alium uno saltem gradu, &alium rursus alio gradu inuenire maiorem?