Latin
209.5 to 209.8
Ficino, Opera omnia 209.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Multo minus in alio intelligentiam generabit. Quoniam igitur intellectus neque actionem propriam, neque actionis principium ha bet à coelo, corpori coelesti non subditur, praesertim quia noster animus secundum eam uim qua iungitur his quae supra coelum esse dicuntur, non modò non subest coelo, sed etiam praeest. Hic autem quatenus intelligit ueritatem, angelis qui praesunt coelo, coniungitur. Eatenus enim intelligit, quatenus intellectuale lumen indem sortitur. Sic ergo constat intellectum coelo non subijci. Sic rursus constabit non subijci uoluntatem. Ea profecto quae natura fiunt, determinatis medijs perducuntur ad finem, unde semper eodem penè mo do proueniunt. Natura enim ad aliquid unum determinatur, electiones autem hominis diuersis uijs tendunt ad finem tam in moribus, quàm in artificijs. Praeterea quae in eadem specie sunt in naturalibus actionibus, quae sequuntur speciem ipsam, inter se minimè di icrepant. Sicut enim omnis hirundo (ut diximus) similiter construit nidum, sic omnis in tellectus similiter intelligit prima illa artium morumque principia, quae nota sunt cuique per naturam. Et omnis uoluntas similiter appetit ipsum bonum, quia bonum secundum naturam uoluntas desiderat. Ea siquidem nominis natura est, ut sicut se intellectus habet ad speculandi principium, quale est id quod ubique est manifestè uerum, ita uoluntas ad auendi principium, quale est ipsum bonum, ac necessarion utrisque omnes assentiamur. Electio uerò est actio quędam sequens humanam speciem, sicut discursio rationis. Hęc enim duo sunt hominis propria. Sic ergo si homines naturae instinctu ratiocinarentur, eadem omnium hominum insingulis rebus esset opinio, ita si ducente natura eligerent, una omnium esset electio. Nunc autem alij modis alijs eligunt alia, sicut ratiocinando iudicant uariè. Quamobrem coeli uoluntatem nostram instinctu naturae non mouent, mouent tamen corpus. Corporis motum sequitur siue nunciat sensus. Hinc saepe uoluntas allicitur. Non est autem incitamentum hoc electionis causa necessaria, quia illi aliàs assentitur, aliàs minimè. Neque tamen à coelestibus duntaxat corporibus humanum corpus sensusue mouetur.