Latin
210.1 to 210.4
Ficino, Opera omnia 210.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &Ptolomaeus ipse concedit particulares effectus circa materiam, haudquaquam absolutè sequi coelestia, quae uniuersales remotaeque causae sunt, sed quatenus causae mediae tribuunt, &mobilis dispositio materiae contrarijs subditae causis aliàs &alibi aliter accipit. Quod quidem quotidie experientia ipsa probamus, in his praesertim, quae cum simul nascantur, naturam potius speciei &indiuidui, loci quoque &nutrimenti, consuetudinisque sequuntur, ut diuerso modo se habeant, quàm idem nascendi momentum, ut se omnino similiter habeant. Meritò igitur praecipit Ptolomaeus Astrologis, ut communem potius atque possibilem, quàm distinctam necessariamque sententiam ferant. Addit sapientiam astris uel minantibus repugnare, uel pollicentibus posse fauere. Non igitur credendum est assertoribus fati, dicentibus singula à determinatis cau sis proficisci, causaque posita effectum necessariò sequi. Primùm quidem à causa remota, quamuis necessaria, effectus non necessariò prouenit, nisi causa insuper media fit necessaria. Quemadmodum in argumentationibus ex maiori propositione necessaria, atque minori contingenti, necessaria conclusio sequi non solet. Sed inter coelestes causas atque terrenos effectus mediae causae sunt uirtutes elementales, siue simplices, siue mixtae, siue actiuae, siue passiuae, quae quidem contingentes mutabilesque sunt, &impediri inuicem saepissimè possunt. Deinde non est necessarium, posita hac uel illa effectus causa determinata atque etiam sufficienti, statim effectum sequi, cum possit ex concursu causae alterius impediri. Saepe enim sufficiens hinc causa est ad bilem, sed inde causa quaedam sufficiens ad pituitam, atque inuicem impedire se possunt. Postremò non omnium determinatas causas possumus designare. Quod enim sis albus, causam habes propriam, item propriam alteram quòd sis grammaticus. Quòd autem albedo grammaticaque concurrant, propriam non habes causam. Si enim duorum quae dixi concursus, ex communi quadam determinataque causa prouenirent, aliquem certè ordinem inter se haberent. De quolibet ergo effectu dicemus non necessario apud nos ex sua causa proficisci, quoniam impediri poterat ex alia quadam causa per aecidens concurrente. Et quamuis causam concurrentem aliquis in causam reduxerit altiorem, ipsum tamen concursum qui impedit, in causam quandam reducere nemo potest, ut inde conuincat impedimentum huiusmodi ex aliquo coelesti principio proficisci.