Latin
213.1 to 213.4
Ficino, Opera omnia 213.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quintum, qualitatem sensus imaginemque sibi familiarem non apprehendunt. Candorem suum uel imaginem per quam intuetur, non uidet oculus. Calorem suum tactus non iudicat. Ac etiam si calor aliquis alienus euadat ipsi familiaris, non sentit, quod fieri solet in ijs, qui hectica febre laborant, quorum tactus nequaquam persentit febrem. Vim suam &habitum &conceptas imagines imaginatio quoque &phantasia prorsus ignorant. Vix enim ratio talia reperit. Sextum, post aetatis septimum uel octauum septenarium, quando complexio corpo ris ad terrestrem qualitatem paulatim incipit declinare, resolutis aut nimium densatis tepefactisque spiritibus, hebescit uisus, auditus obtunditur, olfactus obstruitur, riget gustus, tactus arescit, imaginationis phantasiaeque solita uelocitas retardatur. Septimum, quantò diutius laborant sensus, tantò magis debilitati sentiunt peius atque confusius. Si enim per horam aliquid fixus inspexeris, caligabis, quia resolutis spiritibus uel obscuratis, non clarent in eis terum sensibilium qualitates imaginesque quas sentias. Octauum, Certum quoddam rerum genus attingunt, non omnia genera, quinque sen sus sua quisque (ut patet) genera qualitatum, imaginatio phantasiaque proprias harum quali tatum conditiones. Haec &huiusmodi alia uiribus animae utentibus corpore solent accidere, contraria uerò accidunt intellectui. Ergo intellectus non utitur corpore. Quod autem contraria menti contingant, animaduerte. Vires illae seipsas ignorant, mens autem se nouit. Inuenit enim se esse, &in qua rerum specie sit, &quam uim habeat. Vires illae instrumenta quaedam habent, atque illa ignorant. Intellectus instrumentum habet nullum: &si quod haberet, cognosceret, postquam &seipsum cognoscit, &alia. Ac inter se &alia instrumentum illud collocaretur. Quòd si quis mentem habere dixerit instrumentum, percontabimur nunquid illud corporale sit, an se aliter habeat. Si corporale responderit, ita per argumentationem Peripateticam refelletur. Omne instrumentum corporale in aliqua specie corporum continetur per formam aliquam sibi propriam. Si tali quodam instrumento intellectus utatur, non sincerem de rebus corporalibus feret sententiam.