Latin
213.5 to 213.7
Ficino, Opera omnia 213.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quicquid per tale instrumentum percipietur, qualitate illius infectum, non tale penitus apparebit quale re uera ipsum fuerit, sed quale fuerit instrumentum, ut per rubentes oculos apparet aete rubens, per croceos uero croceus. Quo factum est, ut pupilla omni ca reat colore, quo possit omnes colores purè suscipere. Sic omni corporea qualitate carere oporteret mentis instrumentum, ut sincerè per ipsum discerneret omnes. Non tamen careret omni, si corpus esset, haberet igitur aliquam. Quam uerò haberet, non acciperet. Itaque illius similes qualitates per illud mens non cognosceret, quemadmodum tactus, cuius instrumentum certam habet caliditatem, similem omnino caliditatem non sentit. Sed neque etiam qualitates illius dissimiles purè discerneret, quia illae per illius qualitatem prius inficerentur, quàm mens aduerteret. Denique per instrumentum quod esset corpus, quod esset in certo aliquo genere corporum, quod esset aliquid singulare loco ac tempore circumscriptum, non cognosceret mens praestantius aliquid quam corpora, neque illa quidem omnia, sed certum quoddam genus rerum corporearum, quemadmodum singuli quinque sensus per singula instrumenta sentiunt genera corporalium. Postremò uniuersale aliquid per singulare instrumentum non comprehenderet. Experimur tamen nos per mentem uniuersalia nosse, quando quae diuersa uidentur, conuenire simul in natu ra aliqua reperimus, quando singula quaeque in unam reducimus speciem, quando rem sin gularem ac propriam cum communi comparantes, differre uniuersale à particulari censemus. Comparare autem inuicem duo haec non possumus aliter, quàm per uirtutem unam quae utraque comprehendat.