Latin
232.5 to 232.7
Ficino, Opera omnia 232.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ea est oculorum geminorum natura in eadem radice fixorum, siue à cardine uno pendentium, ut aperiantur simul, atque claudantur, eo demque inspiciant. Ita mens &phantasia, qui gemini oculi sunt eiusdem animae, atque admodum proximi, simul aperiuntur, atque eodem pro modo suo conspiciunt. Et dum phantasia hunc cogitat hominem, mens uniuersalem hominem cogitat, &conuer so. Atque haec est concursio naturalis. Potest tamen adhibita manus opera oculus alter absque altero intueri, sic &studio quodam ardentiore non minus mens ad uniuersales species flecti cessante phantasia, quum saepe per aliquam turbationem accidat phantasiam intentius per corporalia peruagari mente cessante. Potest insuper anima, quando seipsam considerat, tunc actum suum uimque &essentiam sine phantasiae simulachro intueri. Maximè uerò quando &animaduertit se intelligere, &rursus quòd animaduertat intelligit, replicaturque similiter absque fine, praesertim si, ut quidam putant, speciem suam intelligibilem, suumque actum per ipsammet speciem, ipsumume actum animaduertat, ubi certe neque simulachro neque instrumento egeret. Potest etiam simulachri ipsius naturam sine alio simulachro iudicare. Quod si quis conuicerit, intelligentiam dum rerum naturalium rationes considerat, earundem simulachris indigere, hoc forsitan disputationis gratia concedemus, propterea quòd sicut humanitatem ipsam communio ad singulos homines comitatur, sic humanitatis intelligentiam huius uel illius hominis cogi tatio. Non tamen in rebus diuinis id facile concedemus, ut quotiens angelicas essentias speculamur, totiens cogamur corporalia simulachra intueri. Quia sicut essentiae tales ad materiam hanc aut illam non declinant, ita speculationes nostrae quib. illis aequamur quodammodo cognoscendo, non necessario corporalibus imaginibus astringun tur.