Latin
233.1 to 233.4
Ficino, Opera omnia 233.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Earum enim cognitionem non à corporibus propriè animus mutuatur, sed ab ideis uel ingenitis, quando reuertitur in seipsum, uel infusis, quando supra se surgit. Sed quisnam dixerit mentem in ipsa diuinorum exacta contemplatione, simulachrorum adminiculo indigere? cum illorum siue occursu, siue interuentum ab eiusmodi speculatione uehementer impediatur, saepeque fallatur, ac si falli non uult, illa tanquam nubes discutere conpellatur. Fortè uerò quando per sensus animus à se digreditur, attingit solum sensibiles qualitates. Quando perphantasiam ad se regreditur, insensibiles intentiones imaginum iensibilium. Quando per rationem in se reuertitur, insensibiles rationes ad intentiones insensibiles declinantes. Quando per mentem supra se surgit, instar angeli insensibiles rationes iam ab imaginarijs intentionibus segregatas. Quid? quòd philosophica mens intuetur in uniuerso &in seipsa cognitionem quandam angelicam &diuinam à simulachris liberam? Primo quidem probat eiusmodi cognitionem esse debere, &cuius sit, &qualis, &quare, &quomodo fiat, in seipsa describit. Ac etiam assequitur tam secundum formam, experiturque describendo. Profecto descriptio eiusmodi conceptio quaedam animae est ab omni simulachro libera. Ne quit enim per simulachrum cognitionem à simulachro libe ram intueri atque definire. Deinde in conceptionem eiusmodi se conuertit, dum se agnoscit ita iam concepisse. Quae quidem conuersio multò magis est à simulachris absoluta. Denique in conuersionem hanc iterum atque iterum se conuertit, semperque longius grada tim à simulachris peruolat. Mitto notiora illa, uidelicet quando mens dimissis indiuidu is non modo specialissimas species, sed subalternas &genera subalterna generalissimaque ac denique transcendentia perspicit, diuidit, componit, definit, argumentatur. In ijs certè simulchra praetermittere non solum nititur, sed compellitur. Operaeprecium est hoc insuper animaduertere, infimam animae uim magis corpori quàm mediam, mediam quàm supremam coniungi. Quando suprema ratiocinandi uis per humanae intelligentiae uoluntatisque actum obnixè se colligit in seipsam, tunc infima uis magna ex parte seiungitur ab opere corporali, quia tunc officiunt regendi, mouendi, concoquendi, digerendi, expurgandi, dimidiam sui partem, imò etiam maiorem solet amittere. Si ita fit necesse est potentiam mediam ex parte multò maiori tunc à materia semoueri, quod patet in abstractis inter contemplandum hominibus nihil penitus sentientibus.