Latin
246.4 to 246.7
Ficino, Opera omnia 246.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Formae igitur omnium in Deo sunt, ibique nihil aliud sunt, quàm essentia ipsa Dei, atque omnes ha bitu simul &actu. Omnes quoque formae sunt in angelo. Non quidem essentia ipsa sunt angeli, sed rationes quaedam essentiales, id est, quae semper essentiam comitantur. Vbi ui gent habitu simul omnes &actu, quia secundum omnes actu omnia simul intelligit. Praeterea sunt omnes in homines intellectu. In quo etiam essentiales rationes cognominantur, habitu cunctae simul, sicut in angelo, non simul actu, quia non simul utitur uniuersis. Propterea intellectus infimus apperlatur, &materiae quodammodo similis, quia tamen est praestantior quam materia, ideo effectiuo habitu formas haber, quod materiae non con ceditur, qui habitus appellatur uis mentis agens, quia sese confert ad actum. Vis quoque capax, quia suscipit actus perfectionem. Postremo omnes formae sunt in materia. Vbi etiam rationales essentiales ideo nominantur, quia sunt fomites siue habitudines quaedam, siue respectus ad formas essentiam materiae perpetuo comitantes. Quae quidem formarum potentiae sunt, potentiae, inquam, capaces formarum, non efficaces, &formae quodammodo ipsae, sed imperfectae. Vnde omnes quoque sunt in materia modo perpetuo, secundum quidem potentiam, non tamen secundum efficacem habitum aut actum. Decimanona ratio. Quis neget animum statim à tenera ęrate uera, bona, honesta, utilia exoptare? Optat autem intellectus nullus incognita. Ergo insunt istorum aliquae etiam antequam appetat in animo notiones, per quas ceum formas rationesque ipsorum ea iudicat appetenda. Idem ab inquisitione &inuentione probatur. Si in turba hominum quaerat Socrates Alcibiadem, sitque illum aliquando inuenturus, necesse est Socratis menti aliquam Alcibiadis figuram inesse, ut sciat quem hominum quaerat prę cęteris, atque inuentum in coetu multorum Alcibiadem ab alijs discernere ualeat. Ita neque inda garet ea quatuor animus, neque aliquando inueniret, nisi haberet illorum, id est ueritatis, bonitatis, honestatis, utilitatis aliquam notionem, per quam illa quęreret inuentutus, ut quoties inuenit quę inuestigauerat, agnoscat, atque ab eorum discernat contrarijs. Neque solum ab appetitu, indagatione, inuentione, sed etiam à iudicio id probamus. Quicunque enim aliquem sibi amicum iudicat uel inimicum, quid amicitia quidue maliuolentia sit, non ignorat.