Latin
ANIMOR. LIB. XI
Ficino, Opera omnia 247
Unproofread scanNot analysed yet
Quonam igitur pacto multa uera uel falsa, bona uel mala, ut solemus, quotidie iudicaremus, &rectè iudicaremus nisi esset nobis ueritas quodammodo bonitasque ab initio cognita? Quomodo rursus structurae, musicae, picturae, &artium caeterarum opera, necnon inuenta Philosophorum, multi etiam in ijs artibus non uersati probarent saepenumero rectè, &reprobarent, nisi illarum rerum forma quaedam esset &ratio illis à natura tributa? Comparatio quoque idem nobis ostendit. Quicunque enim mel uino comparans, alterum altero pronunciat dulcius, quis dulcis sit sapor agnoscit, &qui Speusippum &Zenocratem conferens ad Platonem, Zenocratem censet Plaronis similiorem quàm Speusippum, Platonis figuram proculdubio nouit. Eodem modo cum è multis bonis aliud alio melius rectè existimemus, &maiori minoriue bonitatis ipsius participatione aliud alio melius deteriusue appareat, necesse est bonitatem non ignorare. Praeterea cum è multis &diuersis Philosophorum aut etiam aliorum opinionibus, quae ueri sit similior &probabilior, saepe optimè iudicemus, oportet non deesse nobis aliquem ueritatis intuitum, ut quae sint illius similiora, non nesciamus. Quapropter nonnulli in adolescentia, aliqui etiam sine praeceptore, plerique ex paucissimis doctrinae rudimentis à praeceptoribus demonstratis doctissimi euasisse traduntur. Quod nunquam nisi multum, ut diximus, iuuante natura fieri potuisset. Hoc abundè Socrates Phaedoni, Menoni, Theaeteto adolescentibus demonstrauit, docuitque posse pueros rectè in singulis artibus respondere, si quis prudenter eos interroget, cum à natura sint artium disciplinarumque omnium rationibus praediti. Confirmatio superiorum, atque insuper de ideis.