Latin
Cap. XXIIII
Ficino, Opera omnia 26
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIIII. Arro Philosophus in libris Diuinarum rerum, decem Sibyllarum nomina, tempora, patrias diligenter commemorat, atque ad id scriptores multos testes addu cit. Affirmat praeterea, libros Sibyllinos fuisse apud Romanos in sacrario con ditos, ubi à quindecim uiris, &quibusdam sacerdotibus ad hoc destinatis custodiebantur. Addit Liuius Romanos sex libros illos Cumeae, regnante Tarquinio à quadam anicula concrematos, restituisse ex aliarum Sibyllarum uersibus, ,quos missis per orbem legatis diligentissimè collegerunt. Tres igitur libri apud eos erans Cumeae, reliqui aliarum. Hi uerò libri nullo titulo, seu nomine, cuius harum essent, discernebantur, praeterquam Erethreae, quae carmini nomen suum inseruit.