Latin
26.5 to 26.7
Ficino, Opera omnia 26.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
locisque scripserunt, &alter alterius scripta non uiderunt, nisi for tè loannes, eadem tamen ubique duce ueritate confirmauerunt. Apparet interdum in illis quasi dissona quaedam in rebus minimis dissimilitudo, nunquam reuera contrarietas. Vnde simpliciter uidetur alter seorsum ab altero historiam conscripsisse, nullus tamen horum seorsum à ueritate. Miracula uerò tam multa, quam magna, tàm publica, tot annos in Iudaea, &lerusalem ubi facta dicuntur, praedicauerunt, ut constet illos uerissima prędicauisse. Quonam pacto falsa asseuerando obtinere in re tam ardua, inter homines eruditissimos potuissent? Vnde nam admirationi essent, si pugnantia inter se dixissent? Nisi duces illi re uera inuicem conuenissent, Christianum regnum fuisset subitò dissipa tum. Euangelistae, &Apostoli de Christi uita, doctrinaque communiter multa dixerunt, &quisque proprium aliquid in medium attulit. Siue enim quilibet uniuersa dixisset, superfluus uideretur numerus caeterorum, siue singuli quaedam solum atque noua continua tio, &authoritas historiae tolleretur. Certè id, quod mirum est, talia sunt, Matthaei, Marci. Lucę, loannis, Petri, Pauli, lacobi, ludę scripta, ut in rebus principalibus plures testes adsint. Ac si testes omnes audiamus, nihil superfluè, &importunè repetitum uideamur audisse. Authoritas Sibyllarum.