Latin
264.1 to 264.4
Ficino, Opera omnia 264.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque idem est inuenire, quod facere aut gignere. Alioquin aeterna gigneret animus inuentione tem porali, nam aeterna saepe inuenit. Quid enim tam aeternum, quam circuli ratio, uel si quid aliud in huiusmodi artibus neque non fuisse aliquando, neque non fore comprehenditur? Hinc manifestum est immortalem esse animum humanum, &omnes ueras rationes in secretis eius esse, quamuis eas siue ignorantia, siue obliuione, aut non habere aut amisisse uideatur. Fac te aliquid esse oblitum, aliosque te uelle quasi in memoriam reuocare. Di cunt ergo illi, nunquid nam hoc est, aut illud? diuersa uelut similia proferentes. Tu uerò nec illud uides quod recordari cupis, &tamen uides non hoc esse quod dicitur. Nunquid nam tibi cum hoc euenit, integra uidetur obliuio? Nequaquam. Nam ipsa discretio qua non admittitur quod falso amoueris, pars quaedam recordationis est. Tales ergo nondum uerum uident, falli tamendecipique non possunt, &quid quaerunt, satis norut. At si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsum esse, &si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, sed crediturus es. Totum enim tempus illud ualidissima tibi obliuione occultum est. Haec igitur ab illa obliuione plurimum differt, sed illa media est. Nam est alia recordationi reuisendae quae ueritati propior atque uicinior. Cui simile est quando uidemus aliquid, certoque agnoscimus nos id uidisse aliquando, atque nosse affirmamus, sed ubi, aut quando, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam uenerit, satagimus repetere atque recolere. Vt si de homine nobis contigerit, etiam quaeramus ubi eum nouerimus. Quod cum ille commemorauerit, repente tota res memoriae quasi lumen infunditur, nihilque amplius ut reminiscamur laboramus. Tales sunt qui bene disciplinis liberalibus eruditi sunt. Siquidem illas sine dubio in se obliuione obrutas erunt dicendo, &quodammodo effodiunt, non tamen contenti sunt, neque se continent, donec totam faciem ueritatis, cuius quidam in il lis artibus iam splendor subrutilat, latissimè, atque planissime intueantur. Sed in ijs quidam falsi colores atque formae uelut inspeculum cogitationes effundunt, falluntque inqui rentes saepe ac decipiunt, putantes illud totum esse quod norunt, uel quod inquirunt, ipsae sunt illae imagines magna cautione uitandaeque deprehenduntur fallaces, cum cogitationis uariato quasi speculo uariantur, cum illa facies ueritatis una &immutabilis ma neat.