Latin
264.5 to 264.7
Ficino, Opera omnia 264.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio depingat, &quasi ante oculos praeferat, tamen mens interior, quae uult uerum uidere, ad illud se potius conuertit secundum quod iudicat omnia illa esse quadrata. Quid si quispiam nobis dicat secundum idem iudicare, quo uidere oculis solet? Quare ergo dicit, si tamen uerè erudita est, pilam ueram uera planitie puncto tangi? Quid tale unquam oculis uidit, aut uidere potest? cum ipsa imaginatione cogitationis fingi quicquam huiusmodi non possit? An non hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus, &ab eo lineas ad centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus. inter quas quasi acu uix pungi possit, alias iam in medio non possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum sine ulla commixtione perueniant, cum clamet ratio innumerabiles posse duci, ita ut in omni earum interuallo scribi etiam circulus possit. Hoc cum illa phantasia implere non possit, magisque ipsi oculi deficiant, siquidem per ipsos est animo infusa, manifestum est, &multum eam differre à ueritate, &illam, dum hoc uidetur, non uideri. Idem contingit quando ratio lineam diuidit in infinitum, quod neque cernit sensus, neque assequitur phantasia. Ex omnibus his Augustinus confici arbitratur, quod &Plato in epistola ad Syracusanos docet, ut ueritates ipsae rerum mentem nostram familiariter habitent, ostendantque sua illam familiaritate perpetuam.