Latin
THEOLO
Ficino, Opera omnia 267.8
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut oculus Solis lumine illustratus in eo corporum colores intuetur atque figuras, neque aliud quicquam re uera nisi lumen ipsum uidet, licet uideatur uaria intueri, quia lumen ipsi infusum uarijs fulget splendoribus, prout a uarijs corporibus in uisum reflectitur, atque hoc quidem lumen in corporibus reflexum oculus percipit, ipsam uerò in fonte suo lucem minime sustinet, ita mens nostra Dei radio illustrata in eo ipso intelligit rerum omnium rationes, quarum fons est Deus, &quae Deus ipsae sunt, ideo &per Dei lumen intelligit, &ipsum diuinum duntaxat lumen cognoscit. Diuersa tamen uidetur cognoscere, quia sub diuersis rerum inde manantium ideis &rationibus seipsum intelligit.