Latin
268.1 to 268.4
Ficino, Opera omnia 268.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis autem per Dei lumen quotidie omnia cognoscamus, &ipsum quoque lumen sub tali aut tali rerum figura refulgens gradatim percipiamus, puram tamen Dei lucem ab ideis omnibus absolutam, &in suo fonte penitus infinitam, non prius uidebimus, quàm eum mentis purissimae statum adipiscamur, in quo lumen ipsum unico intuitu cunctarum simul idearum splendore refulgens contueamur. Tunc (ut inquit praeco ille ueritatis insignis loannes Euangelista) uidebimus Deum sicuti est, quia Deum cognoscemus ut Deum. Nunc enim formati hac idea uel illa, uidemus eum ut speciem hanc rerum aut illam. Quamuis &in hac uita secundum loannem Theologi filij Dei sint, quia per diuinas ideas quotidie reformantur, quarum idearum series ab eo uocatur ratio Dei, uita rerum omnium lumen mentium, non angelicarum modo sed etiam humanarum. Humanarum, inquam, omnium, quia ita illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ut quicquid intelligit quisque, in ipso intelligat, &per ipsum, licet tenebrosae mentes ipsum non comprehendant, quia non agnoscunt se omnia uidere per ipsum. Istae quidem uocem diuini spiritus ubicunque uult spirantes audiunt nesciunt autem unde uox illa ueniat, quóue tendat. Cùm haec Theologi prisci cognoscerent, philosophiae stu dium semper cum religiosa pletate iunxerunt. Principio Zoroastris philosophia (ut testatur Plato) nihil erit aliud, quàm sapiens pietas cultusque diuinus. Mercurij quoque Trismegisti disputationes omnes à uotis incipiunt, &in sacrificia desinunt. Orphei etiam Aglaophemique Philosophia in diuinis laudibus tota uersatur. Pythagoras à matutino hymnorum sacrorum cantu philosophię studia inchoabat. Plato non in dicendo solum, sed etiam in cogitando exordiri à Deo praecipiebat in singulis, atque ipse semper exordiebatur à Deo. Sed redeo parumper ad Pythagoram. Hic cum inuenisset latus longius trianguli illius, quem rectangulum nominat, tantum posse, quantum duo reliqua simul iuncta, hecatomben Deo simpliciter immolauit, utpote qui intelligebat nihil usquam ueri sine summae ueritatis lumine posse uideri. Hinc denique fingitur Minerua sapientiae dea solo louis capite nata. Hinc &illud: Ab loue principium Musae, Iouis omnia plena. Quaestio prima de ascensu ad Deum, quo modo mens in diuinum eleuatur ideam. Cap. II. Res hic quaestiones suboriuntur. Prima, quo pacto mens in diuinam eleuetur ideam. Secunda, quam ob causam in eo statu Deum non uidere nequaquam animaduertamus.