Latin
268.5 to 268.6
Ficino, Opera omnia 268.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia, quo pacto hanc ipsam intelligentiam Deus nobis infundat assiduè, quod Plato in superioribus affirmauit. Ad primam ita in praesentia respondemus. Quando phantasia excitata per hominis alicuius figuram uisu haustam, simulachro formatur humano, tunc humanae speciei formula quae latebat in mentis arcanis, instigata coruscat, &mentis siue rationis aciem actu format. quam formauerat habitu, formatio talis, uel intelligentia quaedam ambigua est, uel ortus intelligentiae. Postquam, ita satis formata est, hominis idea formatur, id est, ratio illa per quam Deus hominem generat. Ita uerò mens per formulam hominis ideae quadrat humanae, sicut cera quae ab annulo figurata est, quando diligenter annulo admouetur, suo congruit exemplari. Illa ipsa quadratio, uera &distincta hominis intelligentia est. Ideo Plato in conuiuio inquit animum diuinae pulchritudinis amatorem, quando diuinas rationes attingit, tunc non amplius simulachra rerum, sed res ueras parere in seipso, partásque nutrire, familiarem Deo fieri, ac prae caeteris immortalem. Sed nul lus hoc arcanum lucidius, quam loannes Euangelista reuelasse uidetur, qui mentem hominis, quando uerum aliquid attingit, non dicit (ut solent alij) uidere rem aliquam ueram, sed facere ueritatem, quia scilicet re ipsa assequitur, ut Deus qui ipsa ueritas est, quasi forma eius efficiatur. Tunc enim mens ideam induta fit ipsa ueritas rei illius quae pertalem est ideam creata.