Latin
270.1 to 270.4
Ficino, Opera omnia 270.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inquit enim Theologum idoneis demonstrationis fundamentis &gradibus ascendere usque ad principium uniuersi, tangere ipsum atque tenere adhaerentem semper his quae adhaerent principio, quippe qui nullis sensibilium rerum corporeis gradibus ad id cotendat, sed ipsis speciebus per ipsas ad ipsas potius innitatur, quousque ad speciem finem uniuersi perueniat. Breuis horum uerborum explanatio erit huiusmodi. Theologus tum agendo tum disputando purgat à corporeis affectibus animam, segregat rationem à fallacibus rerum sensibilium coniecturis, inuitat mentem ut ad ueritatem huiusmodi se gradibus conferat, speciebus, id est, insitis ab origine formulis, per species, id est, per formationem, quae nobis prouenit ab ideis. Ad species, id est, ad ipsas ideas &rerum naturalium species considerandas. Quas species adhaerere, inquit, Deo uniuersi principio, ipse enim fons est idearum, Theologi uerò mentem illis adhaerere, id est, illis se formandam insinuare, per quam insinuationem, inquit, Deum tangere, id est, diuina mente formari. Adiunxit &tenere Deum, duabus (ut puto) de causis. Tum quia mens ubi semel ita coepit, fortè nunquam talis uitae statum penitus intermittit, tum quia postquam mente diuina multis ex partibus iam mens nostra formata est diutius contemplando, incipit usque adeò supra hominem sapere, ut se &per Deum, &Deum, &in Deo contemplari non nesciat. Vocat autem hic Deum nominibus pluribus, principium, finem, speciem. Principium, quia ab ipso omnia, &quia ab ipso exordium sumit intelligentia. Finem, quia ad ipsum &intelligentia, &omnia terminantur. Speciem, tum quia ipse est actus, qui res omnes dum ab ipso tanquam principio procedunt, format &facit, atque easdem dum ad eundem tanquam finem, conuertuntur, reformat &perficit. Tum quia ipso mens quaeque formatur dum intelligit ueritatem. Addidit Deo nomen quartum scilicet ipsum bonum, uel bonitatem ipsam. Proprium boni est, quòd se diffundat, quòd res alliciat, quòd perficiat.