Latin
270.5 to 270.8
Ficino, Opera omnia 270.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Deus se diffundit res producendo, allicit conuertendo, perficit formando procedentia, reformando conuersa. Ponit autem ipsum bonum supra mentem, &super essentiam. Super mentem scilicet eam, quae est inuilibilis oculus ueritatis capax, auidus bonitatis. Nam Deus non capax ueritatis dicitur, non cupidus bonitatis, sed est ipsa ueritas atque bonitas. Potest au tem secundum excellentiorem sensum uocari mens, tum quia diuina ueritas sui ipsius non est ignara, tum quia exuberantia quaedam diuinae bonitatis mentes inde effluunt plurimae. Super essentiam quoque eam locatur Deus, quae est ipsius esse subiectum. Quinetiam locatur super esse illud, quod est actus essentię. Talis enim actus quia poten tiae passiuae miscetur, impurus est, &infinitus. Vocatur tamen à Peripateticis esse quantum ipse est purus &absolutus actus, per quem omnes essentiae actum essendi suscipiunt. Plotinus autem &Proclus ipsum unum bonumque super ens his rationibus collocant. Vnius bonique ipsius influxus latius sese propagat, quàm entis influxus. Materia siquidem informisque potentia magis unius bonique particeps est dicenda, quàm entis. Siquidem esse fit per formam, materia uerò est informis, una tamen materia dicitur, &auida boni. Atque hanc argumentationem à Dionysio Areopagita accepisse uidentur. Praeterea quemadmodum non idem est multitudo atque nihilum, ita non est idem ens ipsum atque unum. Neque tamen pariter disposita sunt ens quidem hinc, &inde unum, ne duo rerum principia stultè ponantur. Neque rursus ens super unum, siquidem unum particeps fieret entis, neque amplius unum, sed duo, id est, unum simul eosque foret. Sequitur igitur, ut super ens sit unum. Denique quanto simplicius quiddam significat unitas quam ens, in quo essentia &esse clauduntur, tantò magis primo rerum principio congruit. Neque segregari permittunt esse alicubi ab essentia, ne proprius actus usque à propria potentia se gregetur. Neque mirum cuiquam uideri uolunt quòd principium rerum nominent unitatem. Sic enim distinguunt. Aut nominandum est unitas, aut multitudo, aut ex utrisque compositum. Sed non compositum, ne ab illo dependere cogatur, qui diuersa in unum conciliauit. Non multitudo unitatis expers, quia &ipsum omni uirtute, &uniuersum omni unione carere.