Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 270.9
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus in principio omnium omnis esse debet potentia. Ergo si ipsum multitudo ipsa sit, quatenus in multitudinem quaelibet laberen tur, eatenus potentiora euaderent. Quoniam uero quatenus ad unitatem accedunt, eatenus ualentiora sunt, atque contrà, sequitur ut principium rerum propriè sit unitas appellandum. Denique cum unione quadam propriè singula fiant seruenturque quis non uiderit, unitatem ipsam esse causam, omnia facientem atque seruantem? Item bonum omnia simpliciter appetunt, esse uerò non simpliciter, sed bene esse duntaxat.