Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 271
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Ed hinc iam ad quęstionem tertiam descendamus. Hunc esse Platonis nostri sen sum arbitror, quando scribit &intellectui scientiam, &intelligibilibus ueritatem ab ipso bono infundi, quòd uidelicet beneficus ille, &uiuificus actus omnium, qui Deus est, ambit opera sua semper, ac se inserit uniuersis. Potissimum uerò lu cens in mentis arcanis, tum eius aciem purgat, acuit, illustrat, accendit assiduè, tum for mulas insitas menti uiuificat, ita ut quotiens curis uacui animum ad ueritatis indaginem applicamus, formulae illae Deo uiuificante uiuaco es effectae, promptius palam erumpant, IIX