Latin
271.5 to 271.7
Ficino, Opera omnia 271.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quod cum unum bonumque instinctu quodam antecedente intelligentiam appetatur, consequens est ut tactu quodam super intelligentiam attingatur, tactu (ut ita loquar) unifico, per unitatem uidelicet nostram, quae intelligentiam superat, animamque ipsam ipsi rerum omnium unitati bonitatique non imaginaria intelligentiae copula, sed uera substantiae ipsius unione coniungit, unde non leuis quaedam &extrinseca particularisque laetitia sequitur quasi uidentis bonum uel audientis, sed uehemens intrinseca uniuersalis uoluptas efficitur, quasi gustus tactusque intellectu superioris suauitatem ipsam intelli gibili superiorem gustantis iam penitus atque tangentis. Profectò naturalis sitis liquorem appetit prius quàm sensu sitire nos agnosca mus, ac postquam agnouimus, rursus appetimus. Appetitus qui sensum sequitur, imaginarius est, &à substantia nostra remotior, antecedens uerò, substantiae intimus. Quamobrem cum liquorem gustu consequimur, non sequentis propriè, sed antecedentis appetitus uirtute complectimur, &in substantiam nostram perfectè transferimus. Similiter non tam appetitio quae mentis actionem sequitur, quam quae praecedit tanquam prin cipium motus, motionis fine perfruitur dum substantialem conficit copulam, ideoque uo tum sola penitus implet. Quaestio tertia. Quo pacto Deus nobis intelligentiam infundit aßiduè.