Latin
274.5 to 274.8
Ficino, Opera omnia 274.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe si n genere corporalium tanta est unio, ut materia (quae ultimus eorum est terminus) unum quiddam efficiatur non solum cum medijs omnibus, uerùm etiam cum supremo generis corporalis, quis negabit aequalem saltem esse in genere intellectualium unionem, ut mens humana, quamuis ultimus illorum terminus sit, cum omnibus tamen intellectualibus formis, ac etiam cum suprema unum aliquid fiat? Non fit autem ex animo ac Deo tertia quaedam natura à tertio aliquo componente utrunque inuicem, &ad tertium actum dirigente utrunque, sicuti fit in naturalium rerum compositione, sed quia in animo contemplante Deus &primus motor est, &formator ultimus, ideo totus actus est Deus, quo quidem actu &ipse semper est Deus, &animus sit saltem quandoque diuinus. Et sicut natura per naturalem motum tradit materiae formarum ordinem, sic Deus per diuinam mortalemque uitam tradit menti perspicuam formarum possessionem, ut eidem diuina immortalisque competat uita, cui diuina immortaliumque intelligentia conuenit. Atque ut materia, licet sub inferioribus fluat formis, tamen sublimibus (ut quidam putant) quiescit semper, ita mens hominis, quamuis per sensibiles imaginariasque perfluat formas, potest tamen sub diuinis quandoque in aeternum quiescere, quod etiam modo fa cit, ut uult Plotinus &Iamblichus, &Theodorus, ut quemadmodum materiam perficit semper quantitatis interminata dimensio, sic mentem diuinae amplitudinis uirtus immensa per huius uim in huius luce, ad huius finem mens continuè aeternis formatur ideis. Et quia per congruentiam formatio omnis efficitur, non potest subiectum hoc esse mortale, quod formis continuè formatur aeternis. Si incorruptibilis est materia prima, in quam formae quaedam penetrant sempiternae, quamuis ipsa non penetret in illas, nónne immortalis quoque mens erit, quae non modo penetratur ab illis, sed &penetrat cognoscendo, &reflectitur in eas agnoscendo Praeterea ubi prima mens est, ibi uita prima, quoniam mens est reflexio uitae in esse suum, Vbi uita prima, ibi &esse primum, quoniam uita est primus &intimus ipsius esse motus. Profecto Deus prout per se existit, &uerè id quod existit perpetuo permaneat, primum apud multos esse uocatur.