Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 275
Unproofread scanNot analysed yet
Prout non torpet ocio, sed operatur assiduè secum, uita dicitur. Proutactus est talis, qui non effluit extra, sed refluit in seipsum, mens appel latur. Nam ea reflexione seipsum animaduertit. Quoniam uerò quod est in genere aliquo summum, nihil contrarij generis aut immixtum habet, aut proximum, fit ut neque prima mens uel in se, uel iuxta seipsam demens aliquid patiatur, neque prima uita mortae quiequam, neque primum esse aliquid in nihilum ruiturum, neque prima unitas aliquid dissolubile, neque prima bonitas aliquid morbo subiectum. Quare mens quae menti iungitur primae, sic ut in ea coniunctione nihil reseruat dementiae, sic mortale nihil admittit aut perdibile, aut dissolubile, morboue subiectum, quia per mentem primam primae quoque uitae compulatur, &esse primo, simlique unitati &bonitati. Quid mirum si intellectualis uita propter congressum cum prima uita, immortalis permaneat, cum coelestia corpora (ut uolunt Platonici) per se quidem dissolubilia sint, quia &mobilia, &composita siue ex naturis pluribus, siue partibus, ex eo tamen indissoluta perdurent, quòd nullo alio corpore interiecto immortali animae copulantur, quae uerò per aliud medium dissoluuntur, qualia sunt corpora ex pluribus elementis composita, quae immorialem animam (ut Magi tradunt) per corpus coeleste suscipiunt. Confirmatio superioris rationis prima per uisum.