Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 275-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. Nimas hominum de corporibus in corpora transmigrare, &praecedentis uitae artes in sequentibus recordari, Plato non suo sensu tractauit, sed ex quorundam Aegyptiorum opinione recensuit, quorum opinionem Augustinus Au Arelius reprobauit. Quod autem anima hominis ab ipso suo formatore formis rerum insignita descendat, atque his formis non sufficienter rerum substantias comprehendat, sed per eas tanquam praeparationes ideis reformata comprehendere ualeat, hoc inquam, &Plato ex mente propria saepe affirmasse uidetur, &Augustinus summopere comprobasse. Ergo per Augustini uestigia gradientes, ad superioris sententiae confirmationem iterum contendamus. Procedamus autem triplici calle, uisu, auditu, &ratione. Visu primo, hunc in modum. Anima qua uiuunt corpora, omnibus corporibus potior est, quia uitam dat corporibus. Hac profecto, quae sensum habet, excellentior est. Atuero in ammo humano quiddam praestantius est, non dico quo sentit sensibilia, sed quo de sensibilibus iudicat. Iam uerò illud uidere facile est, praestantiorem esse rem iudicantem illa. de qua iudicatur neque iudicat. Non solum autem rationalis uita de sensibilibus, sed de ipsis quoque sensibus iudicat, ut cur in aqua remum fractum oporteat apparere, cum rectus sit, &cur ita per oculos sentiri necesse sit. Nam ipse aspectus oculorum renunciare id votest, iudicare autem nullo modo. Igitur rationalis uita sensuali praestat. Itaque si ratio secundum seipsam iudicat, iam nulla est natura praestantior. Sed quia clarum est eam esse mutabilem, quando nunc imperita nunc perita inuenitur, tantò autem melius iudicat, quantò est peritior, &tantò peritior, quantò alicuius artis, uel disciplinae, uel sapientiae est particeps, ipsius artis natura quaerenda est. Neque nunc artem intelligi uolo, quae notatur experiendo. sed quae ratiocinando indagatur. Sed certè quaerendum est, cur nos offendat si duabus fene stris non supra inuicem, sed iuxta inuicem locatis, una earum maior, altera minor sit, cum ae quales esse potuerint, si uerò super inuicem fuerint, ambaeque dimidio quamuis impares, non ita offendat illa inaequalitas, &cur non multum curemus quantò sit una earum aut maior, aut minor, quia duae sunt, in tribus autem sensus ipse uidetur expetere ut impares non sint, aut inter maximam &minimam ita sit media, ut tanto praecedat minorem, quan to à maiore praeceditur. Ita enim primò quasi natura ipsa consulitur quid probet. Vbi po tissimum notandum est, quemadmodum quod solum inspectum minus displicuit, in melioris comparatione respuatur. Ita reperitur nihil esse aliud artem uulgarem, nisi rerum expertarum placitarumque memoriam, usu quodam corporis atque operationis adiuncto, quo si careas, iudicare quidem de operibus possis, quod multò est excellentius, quamuis operari artificiosa non possis.