Latin
283.1 to 283.4
Ficino, Opera omnia 283.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
an non saepe altis è fenestris in ter ram despicientes prae formidine caligamus, &contremiscimus: quandoque etiam ruimus? Pallent repentè timentes, sicut &uerecundi rubent. Timore subito trepidat cor arrectae stanteomae, uox faucibus haeret, deficit quoque uita, uel morbi diuturni sequuntur. Nonnunquam uerò morbos quosdam curat metus, ut singultum &quartanam febrim. Quando autem metus uehementissimus cum uehementissima auiditate concur rit, nonnunquam effectus mirabilis prouenit. Hinc (ut est apud Herodotum) cum Croe sum regem quidam ex Croesis interficere uellet, filius Croesi antea mutus, propter ingentem tum mortis paternae timorem, tum clamandi cupiditatem, subito soluit linguam, ac magna uoce cla mauit. O uir, ne interficias C oesum. Inde uocalis est factus. Quamobrem affectus illi quatuor corpori penitus dominantur, cum illud undique mutent. Sunt autem hi motus ipsius animi. Nam quantum animus bonum quippiam iudicat, aut malum tantum cupit, gaudet, timet, &dolet. Vnde sequitur naturam corporis animae motibus penitus subijci. Hinc fit ut uultus humanus tum inclinationum animi perspicua signa, tum affectuum singulorum indicia certissima prae se ferat. Illa quidem soli Physiognomi, hęc etiam uulgares intelligunt. Quis non facilè agnoscat cumpientem, timentem, iratum, gaudentem animum, &moerentem? Hinc accidit rursus, ut solus homo rideat, solus &lachrimetur, ex eo quòd animi motus plurimum in corpus habent imperium. Ex hoc autem, quòd rationalis animae motibus omnino corpus subijcitur, duo quaedam conijcimus. Vnum, quòd anima haec forma excellentissima est, ac per se subsistens, quia non dominatur corpori forma illa, quae percerbus existit. Alte um, quòd corpus huma num animae suae succedit facillimè. Nam cedit facilè, quod propterabundantiam terrae solidum est &durum. Ideo corpus nostrum si ad caetera animalia comparetur, quàm mi nimum terrae, &illud quidem subtile possidet, sublimiorum elementorum quamęluriinum, quoc irca coelestis est animae receptaculum. Cui quidem rei documento esse potest, quod uiri ingeniosiores saepenumero molles carne sunt, graciles, ualetudinarii, corpusque illorum, quàm minimis ipsorum motibus plurimum uariatur, quod de Aristotele, de Pyrrhone, Speusippo, Carneade, Chrysippo, Plotino, legimus.