Latin
283.5 to 283.8
Ficino, Opera omnia 283.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod in Timaeo sensit Plaro, cum diceret Deum potuisse tam solidum hominis corpus facere, ut ab exter nis minimè laederetur, sed uoluisse mollius facere, quo esset speculationi paratius, quasi non ad hanc habitationem, sed ad coelestem speculationem simus progeniti. Addit etiam, animi potentissimi motiones proprium corpus &refoluere, &dissoluere. Quod non in affectu solum, uerùm etiam in speculationis intentione contingat. Scribit &in Charmide, Magos illos animae corporisque Medicos, Zamolxidis, Zoroastrisque sectatores, arbitrati omnia corporis, tùm bona, tum mala ab anima fluere in ipsum corpus, quemadmodum oculorum qualitas fluit à cerebro, cerebri qualitas à toto corpore. Atque ut impossibile est oculos curari, nisi curetur cerebrum, &cerebrum curari nisi corpus totum, ita corpus totum, nisi anima bene ualeat, non posse bene ualere. Valetudinem uerò animae curari Apollineis incantationibus quibusdam, id est, philosophicis rationibus. Socrates praeterea narrauit, uulgatum esse apud Thraces eos Medicos tali quadam curatione nonnullos homines seruare immortales consueuisse. Tantum est animae in corpus imperium, tanta potestas. Magica haec opinio uidetur cum illa Hebraeorum Christianorumque sententia consentire. Adae primi parentis animo prius quidem sano, sana fuisse omnia. Deinde uerò infirmo, infirma omnia euasisse. Caeterum de nostris motibus, hoc est, diligenter animaduertendum, quod aliqui incipientes à corpore, non penetrant ad animam, alij penetrant, aliqui incipientes ab anima, non redundant in corpus, alij uero redundant. Primi huiusmodi sunt, quando temperatissimus aër corpori circumfusus licet aliquo modo corpus moueat, &tamen neque caloris praebet nobis sensum, neque frigoris. Secundi sunt, quando ita mouet, ut aliquid sentiamus. Tertij sunt, quando mens tranquillè aliquid speculatur, aut phantasia leue aliquid modicè intuetur, ex ijs nanque cogitationibus corpus non agitatur. Quarti denique, quotiens seu mens, siue phantasia uehementius sese confert ad aliquid, aut noxium ualde, aut utile multum iucundumque existimat. Tunc enim corpus aliquid patitur. Profecto quando per animi affectum motus aliqui in corpus redundant, non per uim corporis, sed per animi imperium incorpus uidentur descendere. Corpus enim uim non habet agendi, atque accipit subitò motus illatos ab animo, nulla intercedente mora. Nam subitò pallescit uultus animo metuente, &per animi agitationem duntaxat expallet.