Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 286-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. De Philosophis. Nimam nostram corporis esse dominam, ab affectibus phantasiae satis narrauimus, coepimus quoque idem partim à rationis affectibus indicare. Hanc ergo partem diffusius prosequamur. In hac parte ponimus Philosophantes, Poëtas. Sacerdotes, Praesagos, &Prophetas. Epimenidem Cretensem annos quinquaginta dormisse aiunt, id est, (ut opinor) à sensibus uixisse semotum, similiter decem latuisse Pythagoram, Zoroastrem uerò uiginti. Socrates (ut Plato) à Solis ortu usque ad Solem alterum orientem inconniuens, immobilis, iisdem uestigijs, &ore atque oculis in eundem locum directis, cogitabundus, &abstractus à corpore stabat. Plato cum frequenter contemplationis intentione longè secessisset à corpore, tandem in ea ipsa abstractione à corporis uinclis decessit omnino. Eius discipulus Xenocrates singu lis diebus integram horam abstrahebatur à corpore. Archimedes Syracusanus Geometricis figuris intentus, tumultuosum excidium pereuntis patriae, &imminentem suprà caput hostem non sentiebat. Porphyrius Plotini discipulus scribit, Plotinum saepe solitum solui à corpore, mutare uultus, tunc mira quaedam inuenire, quae postea scriberet. Quater autem affuisse se asserit ijs Plotini miraculis. Seipsum uerò cum ageret octauum &lex gesimum aetatis annum, à numine correptum semel inter contemplandum affirmat. Multis annis ante istos idem fecisse Heraclitum &Democritum legimus. Vtrique in solitudinem secesserunt. Alter intentione studij subtristis uidebatur aspectu, alter cùm mentem à sensibus auocare coepisset, &impediretur ab oculis, sese excaecauit. Quid multa? Quicunque magnum aliquid in quauis arte nobiliori ad nuenerunt, id fecere praecipuè quando digressi à corpore in arcem animi confugerunt. Hinc Plato scribit in Phędro, Philosophorum mentes praecipue alas quibus ad diuina uolatur, recuperare, quia uidelicet semper diuinis incumbant. Et alibi quidem diuinos, alibi uerò Dei filios no minat, quia quodammodo renascantur ex Deo.