Latin
THEOLOGIAE PLA
Ficino, Opera omnia 286
Unproofread scanNot analysed yet
Quando uerò calefacto nimium corpore, anima id aegrè fert, perturbatio huiusmodi non prius accidit animo, quàm &passionem corporis senserit, &noxiam iu dicauerit. Sentire &iudicare, actus est animi. Itaque per suum actum propriè, non per corporis uiolentiam animus perturbatur, ideoque seipsum mouet, non mouetur à corpore. Quod ex hoc planè conspicitur, quia ex uehementiore cogitatione animi &affectu semper agitatur &corpus, neque potest illi corpus obsistere, ex passione uerò &cru ciatu corporis, non necessariò animus de suo statu deijcitur. Diogenes Cynicus nudus giaciem niuemque hyeme, aestate ardentes calcabat arenas, atque interim ridebat &iocabatur, Polemon Academicus rabidissimos canum morsus dum sentiret, ne expellauit quidem. Anaxarchus Abderites Philosophus à Nicocreante Cypri tyranno iussus est in saxum concauum conijci, ferreisque malleis caedi. At Philosophus poenam corporis negligens inquit, tunde, tunde Anaxarchi uasculum, Anaxarchum ipsum nihil terres. Iussit tyrannus illi praecidi linguam. Tunc ille praecisam mordicus in tyranni faciem con spuit. Alijque innumeri, maximè omnium Christi martyres, talia fecisse commemorantur. Ex quibus apparet, non per corporalem naturam, semper animae ipsius iudicium, passiones corporis posse in animam penetiare. Iudicium uerò non semper naturam sequitur corporis. Variatur quippe iudicium ad coniecturarum uarietatem, etiam simili corporis complexione manente, saepe etiam manet idem complexione mutata. Constat igitur animum corpori per se obesse, ipsum uero nisi à seipso laedi non posse. Laesio uerò quę à seipso infertur, controuersia quaedam est potius, quam pernicies. Nihil enim à seipso perimitur. Signum secundum ab affectibus rationis.