Latin
29.1 to 29.4
Ficino, Opera omnia 29.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
multa Erithręae Sibyllae carmina, in Latinam linguam translata, quae uidit Gręca apud Flaccianum pro consulem uirum doctrina clarissimum, in quorum capitibus talis erat ordo literarum, ut haec in illis uerbis legerentur: lesus Christus Dei filius Saluator. In illis carminibus re surrectio corporum describitur, mutatio seculorum, Dei aduentus ad iudicandum, prae mia, &supplicia hominum sempiterna. Talia quaedam legunt etiam apud Mercurium Trismeg stum. Plato quoque interrogatus quatenus in praeceptis eius quiescendum esset. Traditur respondisse, quatenus in terris appareat sacratior aliquis, qui fontem omnibs ueritatis aperiet, quem denique sequantur omnes. De Authoritate prophetarum, nobilitate ueteris testamenti, excellenXXVI. tia noui. Cap. lonysius Areopagita ad sapientem Polycarpum scribit, Persas, Babylonios, Aegyptios in Annalibus suis annotauisse tanquam miracula, &quasi diuina in Placris suis coluisse, ac colere prodigia illa, quae Hebraei de statu regressioneque coelestium à Deo facta per suos nartarunt. Plato Solis retrogressionem &illuuionem aquae ignisue uastationem non tacuit. Ab losepho, Aristobolo, Tertulliano, Eusenio testes ad haec Gentilium multi citantur. Berosus scilicet Chaldaeus, Manetus Aegyptius Hieronymus Phoenicis Tyrij Rex, Mendesius, Ptolemaeus, Menander, Epheiius, Deme rius Phalerius, Rex luba, Thallus Appion. Nicolaus Molus, Damascenus Hesiodus, Ecateus Elanicus, Acusilaus, Ephorus, Theophilus, Manasses, Aristophanes, Hermogenes, Euemerus, Comon, Zophyrus, Abidenus, Estieus, Sibylla, Eupolemon. Alexander, Artapanus, Melon, Theodorus, Philon Gentilis Aristaeus, Ezechielus, Timochares, Polyhistor. Numenius, Chorilus, Sachoniato Africanus, Alpheus, Me gastenes. Hi singuli fermè singula, cuncti certè cuncta, quę pertinent ad antiquitatem caeteris priorem, mirabilia gesta, doctrinam summam Hebraeorum, &miracula Bibliorum confirmarunt. Ex quibus apparet, quòd Clemens Alexandrinus &Atticus Pla tonicus, &Eusebius, &Aristobolus probant. Gentiles uidelicet, si qua habuerunt egre gia dogmata &mysteria, à Iudaeis usurpauisse. Sed quae apud illos historia simplici con tinentur, ab ijs in Poëticas fabulas fuisse translata, quod Phaetontis ruina, Deucalionque declarat, caeteraque quàm plurima. Plato usque adeò ludaeos imitatus est, ut Numenius Fy thagoricus dixerit, Platonem nihil aliud fuisse quam Mosen Attica lingua loquentem. Addit in libro de bono, Pythagoram quoque ludaica dogmata sectatum fuisse.