Latin
29.5 to 29.8
Ficino, Opera omnia 29.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Plato in Epinomide, scientiarum causam, inquit, fuisse barbarum quendam, qui primus haec inuenit nòst addit, ab Aegyptijs, Syrijsque cuncta manasse. Iudaea uerè ex quadam sui parte, quàm Galilaeam. Plinius uocat, semper in Syria à scriptoribus habita est, &ex parte quadam Phoenicia etiam apud priscos appellatur, ut Eusebius probat. Proculus quoque Platonicus, Theologiam Syrianam Phoeniciamque ante alias ueneratur. Plinius ait, Phoenices literarum, &Astrologiae inuentores fuisse, qui etiam Chaldaeos laudant. Iudaeos, qui &Chaldaei nominati sunt (ut probat Lactantius) uidentur extollere. Ob hanc, ut ar bitror rationem Orpheus inquit: Deum soli Chaldaeo cuidam notum fuisse, Enoch uel Abraham, uel Mosen significans. Volunt Platonici, Zoroastrem ab Orpheo significari. hic autem, ut uult Dydimus in Genesis commentarijs, filius fuit Cham Noem filij, &ab Hebraeis appellatus Chanaan, qui, ut Eusebius probat, tempore Abrahae adhuc uiuebat. Meminisse debemus ludaeorum dotes laudesque transire ad Aegyptios facile potuisse, uicini enim semperque permixti erant. Alex. Eupolemonque scribut: Abraham sanctitate sapientiaque fuisse omnium praestantissimum, hunc docuuse Astrologiam, Chaldaeos primum, deinde Phoenices, demum Aegyptios sacerdotes, solitumque dicere, eam se habuisse à successorib. Enoch, qui eius inuentor extiterit, &Atlas fuerit nominatus. lulius Firmicus Astronomicus Abraham ob mirabilem sapientiam diuinum appellat. Ar tabanus quaecunque de Mercurio Trismegisto dicuntur, ostendit fuisse in Mose, &à Mose gesta, eumque Mercurium ipsum fuisse appellatum, insuper esse Museum. Quòd autem à Mose Gentilium doctrina habuerit incrementum, non diffider, qui Porphyrium audiet dicentem. Mosen antiqui Saconiatonis testimonio, ante primos Graecorum philosophos annis mille quingentisque fuisse. Porphyriusque idem in lib. de Responsis, adducit Apollinis oraculum, in quo continetur quod inclyta ualdeque sancta gens Hebraea prae caeteris nouit, recepit, &tradidit ueram sapientiam, optimum Dei cultum, uitamque beatam. Pręterea in libro de abstinentia religiosos quosdam, Philosophosque ludęorum, quos Eseos uocant, tantis prosequitur laudib. ut eos ante alios omnes &Prophetas, &sanctos, &diuinos ostendat. Ad idem utitur etiam testimonio Theophrasti Peripathetici dicentis: Ens ieiunio, orationique assiduè operam dare, antiquosque ludaeps natura Philosophos esse. Nec immerito. Libri enim Sibyllini ludaeorum genus coeleste beatumque appellauerunt. Clearchus Peripatheticus scribit Aristotel. fuisse ludaeum.