Latin
290.1 to 290.4
Ficino, Opera omnia 290.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
decimo, uirtutem animi, inquit, non esse seruilem daemonem uitae ducem, ac rursus uitae fortunam eligit à nobis, non nos à daemone uel fortuna. Culpam eligentis esse, non Dei, Zoroaster quoque ita praecipit: μὴ σὺ γʼ ἀυξάνε τὴν εἱμαρμένην. id est, Ne tu augeas fatum. Quasi in tuo arbitrio sit cedere fato, atque non cedere. Cum uerò ex tribus illis partibus adstringamur partim rerum ordini, partim non adstringamur, ex quarta praecipue soluimur, nostrique sumus omnino. Haec ratio est, quam inter mentem animae caput, &idolum animae pedem, mediam collocamus. Mens enim animae inest non quantum anima propriè est, sed quantum angelica, &à supernis mentibus occupata. Idolum quoque illud animae, id est, rectrix potentia corporis, non est animae purae officium, sed animae iam uergentis ad corpus. Verum ratio interponitur, uis quędam uerarum propria animarum, per quam in uniuersali conceptu à principijs rerum ad con clusiones temporali successione discurrunt, effectus resoluunt in causas, causas iterum in effectus deducunt, discurrunt etiam conceptu particulari ad discursionis uniuersalis exemplar. Sed in prima ipsa &uniuersali discursione, ratio intellectualis uocanda est, in discursione particulari, ratio cogitatrix &opinatrix. Mens autem illa quae est animae caput, &auriga, suapte natura angelos imitata, non successione, sed momento quod cupit assequitur, imo habitu quodam, &(ut uult Plotinus) actu simul continet omnia. Ac meritò post mentem hanc animae stabilem angelos imitantem, sequitur ratio mobilis animae propria. Huius pedissequae sunt uires illae sentiendi brutae, quae sunt in idolo phantasia scilicet confusa, quę instinctum sequitur naturalem, imaginatioque quinque sensuum congregatrix. Idoli pedissequa est natura. Mentem nostram soli cuidam nostro, rationem Solis huius lumini, idolum luminis huius radio, naturam radij reflexioni, id est, splendori, &ut rectius loquar, umbrae, Platonici comparant, atque ut ad uim reuertar rationalem, saepe eam aiunt, ita se ad mentem habere, ut sermonem ad animam se habere uidemus, &in motu perpetuo liberoque uersari. Denique facultas illa rationalis quę propriè est animae uerae natura, non est ad aliquid unum determinata. Nam libero motu sursum deorsumque uagatur.