Latin
290.5 to 290.8
Ficino, Opera omnia 290.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Primus enim motus est qui in propia animae natura locatur, cum ipsa sit essentia tertia, cuius uirtus est per se mobilis. Primus autem motus, non hic motus est aut ille, non huc solum fertur aut illuc, sed communis motus est, &tanquam fons motionis perfluit liber, partibusque in omnem partem momentis prolabitur. Quamobrem licet per mentem, idolum, naturam, quodammodo communi rerum ordini subnectamur, per mentem prouidentiae, per idolum fato, per naturam singularem uniuersae naturae, tamen per rationem nostri iuris sumus omnino, &tanquam soluti, modo has partes, modo illas sectamur. Quandoque ratio menti cohaeret, ubi surgit in prouidentiam. Quandoque idolo obsequitur, &naturę, ubi fatum suo quadam subit amore, dum sensibus confisa, huc &illuc rerum sensibilium occursu distrahitur. Quandoque omissis alijs in seipsam se recipit, ubi aut res alias perquirit argumentando, aut indagat semetipsam. Vsqueadeò uis hęc media propriaque animę, &libera est, &inquieta. Et quando aliquid in nostra incurrit extrema, puta in mentem, idolum, uel naturam, fieri quidem potest ut anima statim illud quoquo modo percipiat, non tamen prius animadu ertit se illud percipere, quàm in potentiam transeat mediam. Cùm enim potentia media sit, per quam nos homines sumus, imò &quod ipsi sumus, quod pertinet ad eam, euidentissimè ad homines pertinet. Mouent sępe colores aut uo ces, oculos, siue aures, confestim uisus &auditus suum explent officium, hic uidet, ille audit, nondum tamen animus &uidere se, &audire animaduertit, nisi media nostri potentia sese ad hęc intendat. Quod patet in his, qui obuios sibi non comprehendunt, dum aliud quippiam attentius cogitant. Sic mentes superiores mouent semper nostram mentem illis annexam, impulsum tamen huiusmodi ideo non aduertimus, quoniam uis media per inferiora circumuaga à superioribus se diuertit. Eadem ratione idola animarum superiorum pulsant semper idolum nostrum, hunc tamen nos influxum haud agnoscimus, quando pars illa media aliud quicquam firmius speculatur. Similiter corporum ampliorum naturae continuè lacessunt corporis nostri naturam, &hunc instinctum saepissime ratione eadem nequaquam aduertimus. Huius rei exemplum habemus in corpore.