Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 295
Unproofread scanNot analysed yet
Haec praedixit eum uenturum Romam, honoresque gesturum, atque etiam cum summo imperio in eandem prouinciam reuersurum, ibique moriturum. Factaque sunt omnia. Quinta uacatio fieri uidetur à solitudine, ubi animus nullis humanorum negotiorum curis distractus, paulò uel numinum, uel coelorum momento eadem quotidie cogitat, quae coelestia numina cogitant facere, quod quidem Zoroaster Magorum princeps solitudine uiginti annorum dicitur assecutus, ubi de omni diuinandi aite multa conscripsit &fecit. Similia operatum fuisse Orpheum in Thraciae desertis, eius scripta Musęo declatant. Sexta fit ab admiratione uacatio, Sibyllae &Pythiae sacerdotes cum secederent in louis aut Apollinis antrum, ubi numen ipsum adesse credebant, tantò admirationis uene