Latin
295
Ficino, Opera omnia 295-2
Unproofread scanNot analysed yet
rationisque stupore de maiestate numinis cogitabant, ut sensus, phantasia, ratioque actus suos illico praetermitterent. Tunc mens soli exposita numini, siue Deus ille fuerit, siue demon, supernos persentiebat nutus, eos praesertim qui ad ea negotia pertinebant, de quibus nuper deliberauerant. Similiter affectum fuisse Cornelium sacerdotem Patauij tradit Aulus Gellius. Et tales quosdam inducit Orpheus Corybantes. Hac uaticinij spe cie praecellebat Albigerius Carthaginensis. Hic penè quicquid egisset quisque aut cogitauisset, afflatu daemonum respondebat. Huius diuinationibus saepe se affuisse Aurelius Augustinus affirmat. Septima &omnium praestantissima ea animialienatio est, quae fit castitate mentis Deo deuotae, quemadmodum Orpheus in hymno Deorum omnium Musaeum docet. Talis quippe mens non ad tempus, ut aliae, sed fermè semper pacatum est Dei templum,