Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 298-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. On solum uerò in formanda &figuranda per rationem artis materia, sicut di ximus, mens humanaius sibi diuinum uendicat, uerùm etiam in speciebus rerum per imperium transmutandis, quòd quidem opus miraculum appellatur, non quia praeter naturam sit nostrae animae, quando Dei fit instrumentum, sed quia cum magnum quiddam sit, &fiat rarò, parit admirationem. Hinc admiramur, quod animae hominum Deo deditae imperent elementis, citent uentos, nubes cogant in pluuias, nebulas pellant, humanorum corporum curent morbos, &reliqua quę palam facta fuisse quibusdam seculis apud uarias nationes Poëtae canunt, narrant Historiti, non negant excellentissimi quique Philosophi nostri, praesertim Platonici, testantur Theologi ueteres, Mercurius in primis &Orpheus, posteriores quoque Theologi uerbo &opere comprobarunt. Miraberis forsitansi miraculorum rationes exquiram. Sed audi. In primo libro disputatum est, essentiam tertiam esse sub angelo, &supertotam mundi materiam, à numine formari, formare materiam, accipere quidem formas spiritales à numine, dare uerò materiae corporales. In tertio quoque libro constitit essentiam tertiam nihil esse aliud, quàm rationales animas iam nostras, quàm nostris superiores. Hinc efficiturapud Platonicos sectatoresque Auicennae, ut omnis rationalis anima per essentiam suam atque potentiam super totam sit mundi materiam, totam mouere possit atque formare, uidelicet quando ad haec Dei fit instrumentum. Veruntamen talis est ordo rerum: Habent omnes animae rationales (ut diximus) intellectuale caput rationale medium, infimum uerò uiuificum. Media haec uis est animae proprietas. Vis autem intellectualis est radius quidam superioris intellectus demissus in animam, &in superiorem intellectum iterum se reflectens. Vis quoque uiuifica actus est animae redundans in corpus, &inde resultans in animam, sicut lumen Solis in nube secundum proprietatem suam splendor est, ut Solem respicit radius, ut nubem implet est pallor. Intellectus intelligibile suspicit, &circa ipsum intelligibile permanet in seipso. Ratio currit, sed in seipsam. Viuifica uis infra se currit usque ad aliud, dum implet corpus. Quoniam uerò per hanc infimam sui partem siue umbram, animae longissimè a sua dignitate discedunt, corporibus propinquantes, factum est ut uires huiusmodi rectrices corporum remissa quodammodo, uel intermissa amplitudine illa dominationis, quam anima super uniuersitatem corporum possidet, singulae sunt singulis distributae corporibus, quibus astrictae dum sunt, propriam suorum corporum agunt curam, ac ferme negligunt aliena. Quid eas corporibus alligat?