Latin
299.1 to 299.4
Ficino, Opera omnia 299.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vt Plato uult, amor, id est, uitae exuberantis affectus ad proxima sibi uiuificanda procliuior. Diuersis autem animarum rationalium speciebus proximae sunt diuersae corporum species. Hinc fieri uult, ut aliae rationales animae cum alijs corporibus conspirauerint, aliae cum sphaeris, aliae cum syderibus, cum alijs aliae. Denique aliae cum corporibus hominum. Atque ex certis quibusdam seminum intimorum dispositionibus à prouidentia constitutis, aliae humanae animae alijs humanis corporibus regendis magis conueniunt. Et, ut summatim dicam, cuiusque ani mae rationalis uis illa uiuifica, quoniam ad tertiam essentiam pertinet, aequam uim habet ad corpora quaelibet, sed per amatorium quendam instinctum corporibus alijs aliae sese mouendis accommodant, conferente ad hoc uidelicet temperatione diuina, &uno quodam instinctu cessante, uis illa uiuifica euadit libera, ut nouo affecta instinctu, corpus aliud quodammodo regat &moueat. Si pars haec infima naturas omnes corporum superat, multò magis media atque summa. Suprema, id est, mens, usque adeo supereminet, ut nihil unquam sapiat corporale, diuinorum duntaxat auida, stabilis à natura, intel ligentia subita. Media, id est, ratiocinandi facultas, eminet quidem &ipsa magis, quàm infima, &nunc quidem (ut diximus aliàs) ascendit in mentem, quando susceptis à mente principijs demonstrandi, uniuersales rerum naturalium rationes inquirit argumentando. Nunc autem ad uiuificam declinat potentiam, quando credit phantasiae, auscultat sensibus, blanditur &corpori. Ascendit autem in mentem supernorum capiendorum amore, descendit in potentiam infimam amore inferiorum gubernandorum. Merito cum sit utrorumque media, diligit utraque, &tanquam eminentior quam infima, dum infima corpus unum regit solum, ipsa plura mouet atque gubernat. Nam dum rectrix facultas corporis tuum solum alit corpus, perque sensum &concupiscentiam seruit tui corporis alimoniae, ratio tua &tui corporis agit curam, &aliorum, atque in externa ma teria fabricat artificia. Haec quoque cum aeque ualeat quaslibet tractare materias, alijs ta men temporibus alias, quocunque rapit amor, tractandas aggreditur. Cessante amore per quem sculpit lapidem, statuam dimittit subito.