Latin
299.5 to 299.8
Ficino, Opera omnia 299.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Trahente amore ad uasa fictilia, aggreditur figulinam. Quando de tractandis corporibus loquimur, mentem illam corporum penitus contemptricem parumper intermittimus, de ratione magis &rectrice potentia loquimur. Hae utique ambae, licet ad quaelibet mundi corpora, propter communem naturam essentiae tertiae parem uim habeant, in illud tamen agunt potiisimum, in quod magis afficiuntur, diuina illa seminum temperatione non prohibente. Affectus animarum illarum qui supra nos sunt, stabiliores sunt nostris, atque eundem semper retexunt ordinem, consueto semper tenore pragredientes, quoniam in illis tam suprema uis, quàm media sursum uergit, contemplationi incumbens aeternae. Sola uis insima opera uariat, sed uicissitudines agit, &illas quidem ordinatissimas, ita ut in ipsa etiam mutatione uideatur esse stabilitas, dum idem obseruatur tenor, eademque similiter retexuntur. Sed uteunque sit, formae rerum tribus animorum illorum uiribus insitae causae sunt formarum, quae in mundanis corporibus exprimuntur. Atque ut ita dicam, fatales imaginationes, quae gradatim idolis animorum illorum suboriuntur, quasi praegnantium mulierum affectus uehementissimi, quicquid sibi fingunt in sphaeris fuis sequentibusque tanquam foetibus exprimunt. Nostra quoque anima erga corpus hoc affecta, secundum suorum seminum ordinem, corpus hoc ex ipsa ui corporis rectrice figurat. Quid huic corpori praestat certam quatuor hummorum complexionem, quid faciei colores &lineamenta, nisi anima? Anima quoque contra naturam corporis ponderosi ipsum agit sursum, &quatuor inuicem uincit contraria, neque miraculum hoc miratur quisquam. Quantum uerò uis eadem per phantasiam ualeat in formando uehementioribus affectibus corpore, in superioribus diximus. Siquidem pro affectuum diuersitate diuersas qualitates producit in membris. Ira, calorem, rubedinem, amarumqne saporem, &alui fluxum. Timore frigus atque pallorem. Moerore, sudoris humorem, albedinemque ceruleam. Anxiatate, siccitatem atque nigredinem. Harum profecto qualitatum ipsi animi affectus authores sunt, quia saepè ad tales aliquas qualitates mouent priori nostrae complexioni contrarias. Atque, ut Hippocrates docet &Galenus, inueteratus affectus priorem mutat corporis complexionem, &in suam trahit naturam. Hoc agit phantasia. Quid autem ratio in artibus &gubernationibus operetur, aliàs declarauimus. Proinde quid à rectrice corporis potentia in proprio corpore fiat per uirtutem uiuificam, &affectus illi seruientes, hic explanauimus. Fit insuper ab ea nonnihil in corporibus alienis quae sibi propinquant, quandoque per naturalem calorem concoquit cibos, calefacitque tangentes.