Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 311-3
Unproofread scanNot analysed yet
elementis utitur, sicut diximus. Terram metitur &coelum, ac profundas Tarta ri latebras perscrutatur. Non illi coelum uidetur altissimum, ut Mercurij uerbis utar, non centrum terrae profundum. Non temporum locorummue interual la impediunt, quin per omnia percurrat, quaecumque sunt in quibuscunque temporibus, aut locis. Nullus paries eius, aut obtundit, aut retundit intuitum. Nulli fines sibi sunt satis. Vbique studet imperare, ubique laudari. Atque ita conatur esse, ut Deus ubique. Conatur quoque esse &semper, ut Deus. Duobus autem id quaerit modis. Primo quòd per omne tuturum tempus in ore hominum restare contendit, doletque, neque potuisse etiam in omnibus praeteritis seculis celebrari, neque posse in futuris ab omnibus, tùm hominum nationibus, tùm brutorum generibus honorari. Id omnes tàm adolescentes, quam adulti, tam rudes quam eruditi, omni ope studioque nituntur, &tantò affectant ardentius, quanto magis excellunt ingenio. Quod autem omnes appetunt homines, maximè uerò praestantiores, hoc ab illis naturali lege tanquam bonum desideratur. Non igitur frustra quaeritur, siquidem in lege naturae non est temeritas.