Latin
312.1 to 312.4
Ficino, Opera omnia 312.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Temerè autem quaereretur, &frustra tanquam bonum, si nihil esset quaerentibus profuturum. Non prodest laus, quae non sentitur. Quapropter species humana uaticinatur se in seculis futuris sensu non carituram, cùm saepe etiam praesentem contemnat uitam, ut à posteris celebretur. Posterorum quoque suorum cum in omni uita, tum in uitae calce summam habet curam, existimans ad se futura secula pertinere. Hęc fieri à bestijs non uidemus, quasi earum natura uaticinetur nihil in se esse, quod aut ueneratione sit dignum, aut sensu praeditum sempiterno. Vaticinium uerò naturale excellentissimorum praesertim ingeniorum aberrare non potest, quemadmodum Plato in epistola scribit ad Dionysium. Ex quo effici uult, ut animis hominum sensus huma narum rerum supersit, quod etiam in legibus ex ordine diuinae prouidentiae confirmauit. Alter modus quo noster animus optat esse semper, imò &uiuere, (siquidem animae idem est esse quod uiuere) talis apparet. Humanus animus, &is quidem omnis, uitam aliquam cogitat sempiternam, quam statim cogitatam affectat, semperque cupit esse. O. mnino appetitus essendi, naturalis est, quoniam rebus statim natis inest cunctis, atque con tinuus. Neque consilio aduenit, quia inest euestigio natis. Neque casu contingit, quia cunctis, &quia continuus. Profectò elementa per uirtutem naturalium qualitatum resistunt rebus corruptionem tentantibus, ne esse illis auferatur. Rursus loca sibi conuenientia petunt auidissimen, repelluntque obstantia motui. ut esse conseruent. Hic appetitus essendi ideo dicitur naturalis, quia naturales rerum sequitur qualitates. Plantae quoque uitalis complexionis instinctu humorem sugunt salubriorem, radices ad hunc longissimè dila tantes, quo esse conseruent. Item umbras retractis declinant ramusculis, atque uiminibus quibusdam aduncis implicant sustentacula, ne esse amittant. Quem appetitum dicimus naturalem, quia naturalem sequitur uitae complexionem. Bruta per concupiscentiam naturalem ea adsciscunt, quae esse conseruant, repellunt per naturalem iracundiam interimenta. Itaque in ijs similiter essendi appetitus est naturalis, quia non consilium aut casum, sed uires sequitur naturales &insitas.