Latin
314.1 to 314.4
Ficino, Opera omnia 314.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. CVnt quatuor quaedam aliae Dei dotes ad uirtutes quatuor pertinentes. Vocauimus namque illum prouidum, iustum, fortem, &temperatum. Quis negauerit Deum singula circumspicere? Debitis naturalibusque ordinibus gubernare? In S suo statu permanere immobilem, dum haec agit, neque defatigari? Tranquillum esse, suauiterque singula, &moderatè tractare? Hominis animam inspice diuinae prudentiae aemulam. Quam curiosè recolit praeferita, non priuata solum uel sua, sed publica omnia &mundana? Quàm impense praesentia sciscitatur, aliena etiam, &externa? Quàm annixem futuris inhiat? Quàm diligenter futura anticipat secula? Quod grauius audire potest homo conuitium, quàm si inscius &improuidus appelletur? Vnde fit, ut nemo uelit ultro rei, aut artis ullius ignorantiam confiteri, utpote, qui monstrante natura iudicet nullius rei ignorantiam ad hominem pertinere, sed esse illi rerum omnium fermè, perinde ac Deo peritiam. lustitiam quoque diuinam mens nostra uenatur. Quot legibus suum subijcit corpus? Familiam gubernat? Temperat ciuitatem? Moderatur ®na? Quot paenis saeuit in peccatores? Quot bonos afficit praemijs? Quàm grauiter scelestissimis indignatur? Quàm ardenter uel à malis uiri probatissimi duliguntur? Quanto denique ordine, ac penè coelesti societas humana disponitur, &in omni gubernatione ad unum seniorem pru dentioremque, tanquam totus mundus ad Deum unum dirigitur? Quin etiam latrones iustè inter se praedam dispertiunt. Et iniqui homines, si quam inferunt iniuriam, iustè illam inferre putant, uel acceptas iniurias uindicantes, uel tollentes è medio homines no cituros, uel furantes ea, quibus indigent ipsi, abundant alij, ac uideri uolunt iustissimè singula perpetrare. In quibus omnibus apparet humanum genus non minorem sibi uelle iustitiam uendicare, quàm Deus ipse possideat. Damus quoque operam ut Dei fortitudinem adipiscamur. Dei profectò fortitudo est status immobilis. Prudentissimi uiri hunc sibi statum ex eo pro uiribus comparant, quòd statuunt animi bonis contenti uiuere, neque ullius facere corporis &fortunae commoda uel incommoda, quasi ad se, qui animi ipsi sunt, nihil pertineant. Qui haec mobilia negli gunt immobiles animo perseuerant. Imprudentiores autem eundem optant uitae statum, sed alia aggrediuntur uia, putantes ea sibi rem facilius successuram. Quid ergo?